Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1861
Index
quentia notanda sunt. — Capite hoc 12, Christus Dominus, contra scribas probat, Sabbato licere discipulis suis vellere spicas, et sibi licere curare aegros. Inde a v. 22. sanat demoniacum, probatque se id non facere ope Beelzebub, sed in digito Dei : quare scribas id, Beelzebub tribuentes, committere blasphemiam in Spiritum Sanctum, ideoque irremissibilem. Inde a versu 39. petentibus signum, dat signum Jonae, quodque Ninivitae et regina Saba Judaeos, sibi incredulos, condemnabunt in die iudicii. Demum querentibus eum fratribus, suos fratres et matres asserit esse eos, qui faciunt voluntatem Patris sui. — Versus, de qnorum sensu quaeritur, ita sonant : „Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater eius, et fratres stabant foris, qaaerentes loqni ei. Dixit autem ei quidam : ecce mater tua et fratres tui foris staut quaerentes te. At ipse respondens dicenti sibi, ait : Quae est mater mea , et qui sunt fratres mei ? Et extendens manum in discipulos suos, dixit : Ecce mater mea, et fratres mei. Quicunque etiim fecerit voluntatem Patris mei qui in coelis est, ipse, meus fráter et soror, et mater est. u ') — Ut series huius capitis docet, Magister divinus in domo quadam publice docuit; interim fratres seu consobrini eius volebant foras vocare eum, et auferre secum Nazareth, dicebant enim eum in furorem versum esse; 2) neque enim fratres eius credebant in eum; 3) consensit Beata virgo eorum postula;o ut evocetur filius, quia Ipsa intendebat per hoc eum a manibus Phariseornm eripere, qui eum opprimere volebant. Interim nuntius, nimius audacter intrabat, et importune Pom num a praedicatione iam inchoata avocando interpellabat. 4) Quare, ut Dominus paternis se ministeriis amplius, quam maternis affectibus debere ostenderet, 5) et spirituálém cognationem carnali praeferret, in qua non est sexus nec ordo sed omnes proxime et omnimode contingunt Christum quasi páter, soror, et fráter. Hoc enim est, quod ie Christo subiicit Mathaeus : et extendens manum in discipulos suos dixit : ecce mater mea, et fratres mei. — Sensus itaque verborum istorum nihil continet, quod pietati fiiali quaqua demum ratione repugnaret, sed cominendat dignitatem quam discipuli Clristi consequuntur, quia ,fidelis, Deo obediens, cum per gratiam filius Dei efficitur, fra'er Christi adoptivus constituitur.' 6) Unde, cum Beatissima Virgo non modo corpore sel et charitate Mater Domini esset, dignitas eius atque excellentia e verbis praesentbus Christi mirifice commendatur, dicente S. Augustino : 7) „Mater Christi est omnis arima pia, faciens voluntatem Patris eius, faecundissima charitate, in iis quos parturit, lonec in eis ipse formetur. Maria ergo faciens voluntatem Dei, corporaliter Christi tanömmodo Mater est, spiritualiter autem et soror et fráter. Ac per hoc illa una f'emi/a non solum spiritu, verum etiam corpore et Mater est et virgo. Sed pláne mater mímbrorum eius quod nos sumus, quia cooperata est charitate, ut fideles in Ecclesia nas;erentur, quae illius capitis membra sunt : corpore vero mater ipsius Capitis." Quae veba S. Augustini sufficienter declarant in verbis, de quorum sensu quaeritur, non modenihil occurrere, quod pietati filiali deroget, quin potius per eadem dignitatem Beatae /irginis amplius i) Math. 12, 46-50. - 2) Marc. 3, 21. — s) Joan. 7, 5. — *) Ita ? Joan. Chrysost., et Epiph. — 5) S. Ambros. in hunc locurn. — 6) S. Gregor. M. — 7) S. August. <5 S. Virginitate c. 3.