Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1861

Index

extolli, cum Eadem Sanctissima Virgo iisdem verbis et Mater Dei, et fidelium praeci­pua Patrona sistatur. b.) Versus 48, et 49 e capite II. Evangelii S. Lucae, de quorum porro sensu quaeritur sic sonant : „Et videntes admirati sunt. Et dicit mater eius ad illum : Fili quid fecisti nobis sic.? Ecce páter tuus et ego dolentes quaerebamus te. Et ait ad illos : Quid est quod me quaerebatis? nesciebatis, quia in his, quae Patris mei sunt, oportet me esse?" — Ad genuinum sensum verborum istorum eruendum, iuvabit ad totius capitis tenorem re­flectere. Describitur vero in hoc secundo, Evangelii secundum S. Lucám capite, primo quidem nativitas Christi; a y. 8. narratur, quomodo Angelus nuntiaverit pastoribus Na­tivitatem Chtisti, et quomodo Pastores ad Christum parvulum advenerint: a Y. 21. de­scribitur circumcisio; dein Christi in teniplo praesentatio, Virginis purificatio, Simeonis et Annae encomia, et oracula de Christo, a fi. tandem 41 usque finem, Christi duodennis inventio in templo. — Occasione huius inventionis prolata sunt verba illa, de quorum sensu quaeritur. Mater videlicet dolore pressa, cum filium in templo reperit, materna pietate filium alloquitur: Quid fecisti nobis sic. Páter tuus et ego dolentes quaerebamus Te!— Puer vero ait: Quid est, quod me quaerabitis? quia in his quae patris mei sunt opor­tet me esse! — Putat S. Ambrosius, quod his verbis omnino insit, aliqua saltem, positae per Matrem quaestionis, indirecta reprehensio — potius, quod sit interrogatio acrior, re­prehensioni similis, quo per eam divinus ille puer parentes suos doceat, et ad res suas discendum acrius incitet, prout solent magistri discipulos acrioribus verbis ad stú­dium et diligentiam exstimulare. His igitur verbis Christus Dominus consolatur, se excusat, suumque factum defendit, quasi diceret : ') ,Necesse non fűit ut me quaereretis, quia potuissetis cogitare, quod negotia salutis mundi, ad quae curanda a patre coelesti missus sum inchoaverim tractare. Nec enim putare debetis, quod semper vobiscum sim mansurus, sed aliquando ad salutis negotium, vobis relictis abibo, sicut nunc a vobis abire coepi. Quod autem vobis insciis abierim, hoc—studio feci, quo 6Íc vos doceam in negotiis salvationis me non pendere a vobis, sed a Patre coelesti, et ex illius voluntate et consilio, non ex vestro eadem tractare debere. E^o er^o vobis non dedi causam dolo­' O ö ris, sed illám vobis partim amor erga me, partim ignorantia mysterii iam dicti vobis ministravit : ignorabatis enim me in patris negotiis occupari, quamvis enim vobis merito in mentem id venire debuisset tamen tener vester im me amor fecit ne veniret et cogitationem hanc divertit.' — Quam exponendi rationem, sensumque verborum allatorum plenius assequi volenti iuvat refiectere : in Christo Domino, velut Deo-ho­mine triplices actiones esse distingvendas : divinas, mere humanas, et divino-hamanas. Divinae Ilii qua Deo, filio Patris aeterni unigenito competunt, uti creare, gubernare, Spititum Sanctum spirare. Humanae eum ut mere hominem attinent, uti laborare, fati­gari, dormire. Divino-humanae, alias Deiviriles, vei Theandricae Illius, partim qua Dei, partim qua hominis sunt opera, uti : docere, discipulos convocare, Apostolos creare. In ') Secundum mentem Cornelii a Lapide. in hunc locum.

Next

/
Oldalképek
Tartalom