Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1861

Index

verba illa: „quodcunque" „quaecunquelonge amplioris significationis esse, quam ut ad unarn duntaxat potestatis Ecclesiasticae partém restringi possint. Ne memoremus, quod claves regni coelorum Petro traditae, sint symbolum supremae in Ecclesia potestatis, ad quam vero non tantum iurisdictio interna, sed etiam externa, adeoque etiam leges fe­rendi potestas pertinet. At si talis est Ecclesiae catholicae in ferendis etiam disciplinaribus legibus aucto­ritas, suapte sequitur, quod Ecclesia in his statuendis nec a doctrina, neque a Spiritu Christi aberrare possit. Si enim aberrare posset, seu tale quid statuere, quod doctrinae Christi et Spiritui eius repugnaret, ingentium illorum, quae exhinc in utramque rempu­blicam dimanarent malorum, ipse Christus esset causa, utpote, qui Ecclesiam suam tanta auctoritate instruendo sufficienter non praecavit, ne auctoritas ista in summum detri­mentum fidelium vergat. Quis autem hoc,nisi impius adstruere praesumserit ? Secus vero, quia leges disciplinares nihil sunt, quam dogmatum fidei et morum in praxim deductio, nisi statuere velimus, Ecclesiam quidem in proponendis fidei et morum veritatibus, seu theoretice, aut in abstracto infallibilem esse, sed non in concreto, id est in vita, in quan­tum nempe fidei et morum dogmata legibus suis vita donare pergit. Quare nemo rrn'ra­bitur, si Ecclesia semper etiam conscia fuerit huius suae praerogativae. Id non tantum ex summa illa, qua Christi fideles omni tempore erga sacros Ecclesiae canones fereban­tur reverentia manifestum fit, sed etiam inde, quod Ecclesia omnes etiam illos, qui ipsam vei in legibus disciplinaribus a vera Christi doctrina vei Spiritu defecisse calumniaren­tur, anathemate ferierit. Non hic necesse est appellare ad Quatuordecimanos, quos hae­reticorum adinstar Concilium Nicaenum proscripsit; sufficiat solum Concilii Tridentini decretum in médium adferre, quo statuitur : „Si quis dixerit Ecclesiam non potuisse con­stituere impedimenta matrimonium dirimentia, vei in iis constituendis errasse, anathem?. sit." Sess. 24. can. 4. de Sacramenlo Matrimonii. Quis enim in hoc decreto non videt agi solum de lege diseiplinari, et tamen anathema dicitur illis, qui in hac statuenda Eccle­siam errasse blasphemarent ! Ceterum his adstruere nolumus, leges disciplinares ita invariabiles esse, sicut sunt decreta dogmatica; scimus enim, quod illae pro opportunitate temporis, loci et per­sonarum variare non tantum possint, sed etiam debeant; verum solum id docemus: as. i­stentiam Spiritus S. Ecclesiae, ne a Spiritu Christi deficiat, neque tunc deesse, cum haec solum leges disciplinares ad majorem Christi fidelium perfectionem, emolumentumque Ecclesiae condit. Secus namque neganda esset assistentia Spiritus S. in regimine Eccle­siae, quod tamen manifeste fidei, communique catholicorum sensui repugnaret. 2. Expiiatur doctrina Ecclesiae cath. de gratia efficaci in oppositione ad errorcs Lutheri, Calvini, Baji et Jansenii. Ex sententia Lutheri et Calvini non datur gratia, nisi absolute necessitans. Et hoc necessario ex ipsorum systemate fluit, in quantum nimirum per peccatum originale 1*

Next

/
Oldalképek
Tartalom