Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1861
Index
adeo depravatam et in essentia corruptam fuisse tradunt animam humanam, ut haec perdita sua naturali intelligentia et libertate ex se nihil, nisi errare peccareque possit. Hoc enim supposito, homo ex se nihil boni, adeoque nec gratiae divinae cooperari potest; qaidquid igitur boni praestat, illud non ipse, sed exclusive Deus operatur in ipso et per ipsum. Doctrinam hanc Lutherus inter alia sequentibus exposuit : „In spiritualibus, et divinis rebus, quae ad animae salutem spectant, homo est instar statuae salis, in quam uxor patriarchae Loth est conversa, imo est similis trunco et lapidi, statuae vita carenti, quae neque oculorum, oris, aut ullorum sensuum, cordisque usum habét." (in Grenesi c. XIX.) Et alibi: „Humana voluntas in medio posita est, ceu iumentum : si insederit Deus (i. e. gratia) vult et vádit, quo vult Deus; si insederit Satan, (i. e. concupiscentia) vult, et vadít, quo vult Satan." (De servo arbitrio). Bajus et Jansenius a doctrina Lutheri et Calvini solum in eo discrepant, quod loco absolutae necessitatis relativam inducant, qua gratia in homine operatur. Hi quippe errores praedestinatianorum sequendo aeque statuunt : ,,Quod voluntas humana per corruptionem peccati carens omni ad bonum ex se determinandi potentia, necessario se ad illám partém flectere debeat, ex qua parte maior est vis, sive concupiscentiae, sive amoris Dei," seu ut se uberius soli explicant : „Voluntatem humanam bilancis adinstar duobus ponderibus huc et illuc librari; cupiditate nempe, seu delectatione terrena; et charitate, seu delectatione coelesti. Exhinc quemadmodum bilanx in eam partém necessario inclinatur, in qua maius est pondus: ita animus quoque necessario illám delectationem sequitur, quae viribus praevaluerit." Et haec delectatio vocatur relatíve victrix ideo quia semper illa pars vincit, quae maior est ad oppositas vires. Ex quibus patet, quod secundum principia Lutheri, Calvini et eorum qui hos sequuntur Baji et Jansenii, sermo esse non possit de distinctione inter gratiam efficacem, et sufficientem, item de hominis cum gratia divina libera cooperatione. In utroque enim systemate voluntas humana se solum passive habét, et unice Deus est, qui partes activas tenet. Sed hinc patet una, quam absurda et impia sit haec doctrina. Absurda quidem ideo, quia in homine tollit id, quod in homine humánum est; impia vero, quia Deum facit auctorem omnis mali morális, et per consequens etiam causam damnationis aeternae. Si enim quaeratur: cur sint in hoc mundo tam gravia et nefanda scelera? hoc in systemate non potest aliud responsum dari, quam quod Deus hominibus desit sua gratia. Et si ultro quaeratur: cur homines impii damnentur? responsum erit : quia illis Deus gratiam dare recusando solus voluit, ut damnentur. Quod quidem et Calvinus et Jansenius apertissimis quoque docent verbis. Prior inter cetera ajit : „Deus consilio, nutuque ita ordinat, ut inter homines nascantur certae morti devoti, qui suo exitio ipsius nomen glorificent." (L. III. Inst. c. 23.) Et alibi : „Deus non ideo damnat aliquos, quia illos malos futuros praevidet, sed potius hos ideo malos esse vult, quia illos ab aeterno damnandos decrevit!" Quod autem Jansenium adtinet, nec hic mitius sensit de praedestinatione, dum ajit : „Aliqua Dei praecepta hominibus iustis volentibus, et conantibus, secundum prae-