Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1861

Index

Gromilovics Ferdinando, Capellano Bajensi. Herdlein Danieli, Capellano Neoplantensi. Mezey Ignatio, Capellano Futtakensi. Peanich Josepho, Capellano Katymarensi. Schreyek Antonio, Capellano Colocensi. Ceterum occasione hac praedictorum thematum resolutiones a me approbatas pro congrua notitia communico. Coloczae, die 23-tia Mártii 1861. Josephus m. p. Archi-Episcopus. Clero curato Arclii-Dioecesis Colocensis anno 1859. propositorum. E Theologia Dogmatica. i. fluae est Ecclesiae caíliolicae in ferendis Icgilms disciplinarihus auctoritas? Nuni in liis stalncndis a doctrina, vei Spiritu Chrlsti aberrare possit ? Quod auctoritas Ecclesiae catholicae etiam in ferendis legibus disciplinaribus sit prorsus divina, adeoque talis, cui se omnes utriusque sexus fideles sine discrimine con­ditionis tamquam mandato Dei plene subiicere debeant, ipsa illa Scripturarum verba docent, quibus potestas haec Ecclesiae a Christo in persona divi Petri et aliorum aposto­lomra collata est. Sive enim spectemus verba Christi Matth. 16, 18. contenta, quibus Petro una cum clavibus regni coelorum ligandi et solvendi pontificium tradidit; sive vero illa, quibus Matth. 18, 18 potestatem hanc etiam ceteris apostolis communicavit; id elucet, Christum D. citatis in locis vices suas in constituendis iis, quae ad régimén Ec­clesiae pertinent, Petro et ceteris apostolis, seu quod idem est, Magisterio Petro-aposto­lico ita tradidisse, ut quidquid hi hoc in merito, ac in nomine ipsius constituerent, ita considerandum sit, ac si illud ipse solus in persona propria constituisset. Secus namque dicere non potuisset : quae ligaverint vei solverint his in terris, illa pro ligatis et solu­tis haberi et in coelis. — Non nescimus equidem fuisse, et hodiedum usque esse theolo­gos nonnullos, qui adstruunt : loca illa non de leges ferendi, sed de peccata remittendi vei retinendi potestate sonare. Verum hi assertum suurn nullo solido superaediíicant fun­damento. Quia licet nec nos negare velimus, quod potestate illa, quae his in locis apo­stolis collata est, etiam potestas peccata retinendi et remittendi sit inclusa, utpote, quae essentialem iurisdictionis Ecclesiasticae partém constituit; ast hinc dicere, solam hanc potestatem apostolis verbis illis collatam esse, tanto minus possemus , quanto certius est

Next

/
Oldalképek
Tartalom