Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1860

9 magis in dies magisque evanescat e cordibus hominum, atque exhinc profluentem morum corruptelam per urbes et vicos ingenti cum strage propagari moesti experimur. Ubi naraque fides nutat, ibi conscientia occaluit, timor Dei exstinctus est; ibi cunctae pravae inclinationes, quae in originali labe nobis congenita suam habent radicem, ceu lierba in inculto solo luxuriose porumpunt, moxque eversum trini Dei altare in corde, spiritus mundani trinitas occupat, utpote : concupiscentia oculorum, concupiscentia carnis et su­perbia vitae (I. Joann. 2, 16); liumilitas, qua secundum S. Augustinum epist. 18.de verb. Dom. omnia facta nostra condiri deberent, vix amplius de nomine noscitur; — vulgus stiraulante ambitione altiorura classium luxum in victu, vestitu, omnibusque insaniis imitari contendit et prisca decori ratio, popularisque morum simplicitas, ut obsoleta quaedam domestica suppellex, frivolitati ac crejmndiis locum cessit; — epidemicus qui­piam fruendi furor homines impellit, ipsaque juventus, omni excusso froeno, florem aeta­tis deterit ante diem et praeceps ruit in cuncta, quae vanae arrogantiae, licentiae ac sen­suum illecebris lenocinantur; quae — monente Apostolo — inter christianos nec nomi­nari deberent (Ephes. 5, 3), gratissimam jam in ipsis puerorum labiis constituunt sermo­num cantilenarumque materiam; horrendae ubique personant blasphemiae, exercitium cultus divini a multis negligitur, dominici ac festi dies haud raro impie profanantur, verbo : tanta sunt audaciae ac temeritatis, irrefroenis licentiae ac omnigenae corruptelae exempla, ut cum Proplieta dicere debeamus : „Misericordiae Domini, quia non sumus consumti !" (Tliren. 3, 22). Non ignoramus quidem, Fratres Filiique dilectissimi! causas malorum horum altius esse repetendas, nec in nobis situm esse cuncta haec intercipere et avertere, subitamque tantis malis adferre medelam; sic nihilominus in animo Nostro persvavi sumus : potuisse multa horum praepediri exemplis, zelo industria nostris, imo posse nunc quoque tristem hunc rerum statum in melius mutari, posse reprimi multa prosperitati generis humani adversa ac e contrario seminari plurima verae pietatis ct virtutum germina : dummodo nos toto cordis affectu nostrae nos dicaverimus vocationi sanctae, nostro plene respon­derimus ministerio. Ut autem contra aevi liujus depravationem per summos duntaxat apices attactam efficaciter pugnare valeamus : in id cumprimis eniti debemus Fratres Filiique dilectissimi! ut nos ab ejus contagione puros intaminatosque praestemus, nec spiritum hujus mundi quidquam in nobis habere patiamur; sed per intimam cum Christo unionem, quam ad aram quotidie renovamus, nos semper magis ac magis idoneos red­dere conemur ad participationem sancti illius Spiritus, quem mundus dare non potest, quia non videt nec novit eum. Pro hoc sancto Spiritu, qui solus potest deformatam ter­rae faciem rursus renovare (Ps. 103, 30.) impetrando assiduis enixisque Patrem coele­stem exoremus precibus; nara illo repleti animatique poterimus per virtutem sermonis Dei, qui vivus est et efficax ac penetrabilior omni gladio ancipiti (Hebr. 4, 12.) arguere mundum de peccato, in quo per incredulitatem captivus tenetur, — de justitia, qua ad *

Next

/
Oldalképek
Tartalom