Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1860

8 dexteram Patris exaltatus Salvator olim unicuique retribuet, — ac de judicio, quo prin­ceps mundi jam judicatus est (Joan. 16. 9 — 11.) Ab hoc sancto Spiritu et per charitatem ab eo cordibus nostris infusam (Rom. 5, 5.) obtinebimus sacrura illum ardorem, qui nos urgebit (II. Cor. 5, 14.) ut operandae creditarum nobis animarum saluti plena cum resi­gnatione nos impendamus, omnibus omnia facti, ut omiies Christo lucrifaciamus. (I. Cor. 9, 22.) Pastoralis haec dilectio et fidelitas docebit nos rationein modumque, quo zelus noster indigentiis temporum, individualibusque singulorum fidelium necessitatibus erit accommodandus. Exemplo divini Pastoris non cessabimus exerrantes oves longamini patientia quaerere, opportunaque ad eas reducendas momenta opperiri et adhibere illud eis inclamantes : „Obsecramus pro Christo, reeonciliamini Deo;" (II. Cor. 5, 20.) un a tamen ad mortiferum soporem ex obduratorum peccatorum, incredulorumque conscientiis excutiendum illud horrendum insonabimus : „Qui non credit, jam judicatus est." fjoann. 3, 18.) „Omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habét haereditatem in regno Christi et Dei." (Eph. 5,5.) Singularem vero curain et operám impendamus FF. FF. dilectissimi! illis nostro­rum íidelium, qui se hucdum a seculi hujus tabe imtaunes praestiterunt, omni vi amoris auctoritatisque illos ad vitandas illas occasiones hortaturi, in quibus plurimi triste íide i ac morum patiuntur naufragium. Vigilantiae patrum- et matrumfamilias nostram quoque jungamus, eos ad grave, quod ipsis obligatio procurandae domesticorum suorum saluti s imponit responsionis onus identidem reflectentes. Cum vero ad alleviandam sollicitam singillativorura fidelium curam et custodiam nil tantum conferat,ac divinum sacrae Con­fessionis institutum : gravissimo Confessarii munere omni cum charitate ac mansuetu­dine fungamur est necesse, caveamusque, ne perfunctoria, superficiali et laxa ejus pro­curatione pretiosum hoc salutis médium suo privemus effectu, verum per dignam Sacramentorum Poenitentiae et Eucharistiae dispensationem id efficere contendamus , ut fideles carne et sanguine Christi nutriti ac roborati in eo maneant et ipse in illis. (Joann. 6. 57.) Quod attamen summám, intensissiinamque nostram curam et pastoralem sollicitu­dinem jure deposcit, est túrba parvulorum, a quibus venturarum generationum salus vei exitium pendet, prout in junioré sua aetate bene vei male fuerunt instituti. Atque utinam possemus hic Vobis FF. FF. dilectissimi! tenerrima illaDomini verba : „Sinite parvulos et nolite eos prohibere ad me venire" (Matth. 19, 14.) ea vi et efficacia, qua olim in divino ejus ore pollebant, inclamare, sicut etiam severum terribileque illud effatum : „Qui scandalisaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei, ut suspendatur mola asinaria in collo ejus et demergatur in profundum maris." (Matth. 18, 6.) Summa igitur sedulitate procurare contendamus christianam eorum educationem, inseramus tene­ris ipsorum cordibus semen timoris Dei, humilitatis item, modestiae, temperantiae et

Next

/
Oldalképek
Tartalom