Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1860

qui non vult morlem peccatoris, sed ut convertatur et vivát, quique in mundum venit quae­rere, et salvum facere quod perierat. Quapropter in humilitate cordisNostri ferventissimis precibus Ipsius misericordiam sine intermissione imploramus et exposcimus, ut eos omnes, in quos ecclesiasticarum poenarum severitatem adhibere coacti sumus, divinae suae gra­tiae lumine propitius illustret, atque omnipotenti sua virtute de perditionis via ad salutis tramitem reducat. Decernentes, praesentes Litteras, et in eis contenta quaecumque, etiam ex eo quod praefati, et alii quicumque in praemissis interesse habentes, seu habere quomodo­libet praetendentes, cuiusvis status, gradus, ordinis, praeeminentiae, et dignitatis existant, seu alias speciüca et individua mentione et expressione digni illis non consenserint, sed ad ea vocati, citati et auditi, causaeque, propter quas praesentes emanaverint, sufficien­ter adductae, veriíicatae, et iustifieatae non fuerint, aut ex alia qualibet causa, colore, praetextu, et capite, nullo unquam tempore de subreptionis vei obreptionis, aut nullita­tis vitio, aut intentionis Nostrae, vei interesse habentium consensus, ac alio quocuraque defectu notari, impugnari, infringi, retractari, in controversiam vocari, aut ad terminos iuris reduci, seu adversus illas aperitionis oris, restitutionis in integrum , aliudve quod­cumque iuris, facti, vei gratiae remedium intentari vei impetrari, aut impetrato, seu etiam motu, scientia, et potestatis plenitudine paribus concesso, et emanato, quempiam in iudicio, vei extra illud uti, seu iuvari ullo modo posse; sed ipsas praesentes Litteras semper firmas, validas, et efücaces existere et fore, suosque plenarios et integros effe­ctus sortiri, et obtinere, ac ab illis, ad quos spectat, et pro tempore quandocumque spe­ctabit, inviolabiliter, et inconcusse observari : sicque et non aliter in praemissis per quoscumque iudices ordinarios et delegatos, etiam causarum Palatii Apostoliéi Auditores, et S. R. E. Cardinales, etiam de Latere Legatos, et Sedis praedictae Nuncios, aliosve quoslibet quacumque praeeminentia et potestate fungentes, et functuros, sublata eis et eorum cuilibet quavis aliter iudicandi et interpretandi facultate et auctoritate, iudicari, et deíiniri debere; ac irritum et inane, si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter vei ignoranter conti^erit attentari. O D Non obstantibus praemissis, et quatenus opus sit, Nostra et Cancellariae Aposto­licae regula de iure quaesito non tollendo, aliisque Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis, nec non quibusvis etiam iuramento, confirmatione Apostolica, vei quavis fir­mitate alia roboratis statutis, et consuetudinibus, ac usibus, et stylis etiam immemorabi­libus, privilegiis quoque, indultis, et Litteris Apostolicis praedictis, aliisque quibuslibet Personis, etiam quacumque ecclesiastica vei mundana dignitate fulgentibus, et alias quo­modolibet qualificatis, et specialem expressionem requirentibus sub quibuscumque ver­boruin tenoribus et formis^ ac cum quibusvis etiam derogatoriarum derogatoriis, aliisque efficacioribus, efíicacissimis, et insolitis clausulis, irritantibusque, et aliis Decretis, etiam motu, scientia, et potestatis plenitudine similibus, et consistorialiter, et alias quomodo­libet in contrarium praemissorum concessis, editis, factis ac pluries iteratis et quantis-

Next

/
Oldalképek
Tartalom