Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1860
51 cumque vicibus approbatis, confirmatis, et innovatis. Quibus omnibus et singulis, etiamsi pro illorum sufficienti derogatione de illis eorumque totis tenoribus speciális, specifica, expressa, et individua, ac de verbo ad verbum, non autem per clausulas generales idem importantes, mentio, seu quaevis alia expressio habenda, aut aliqua alia exquisita forma ad hoc servanda foret, tenores huiusmodi, ac si de verbo ad verbum, nil penitus omisso, et forma in illis tradita observata, exprimerentur et insererentur, praesentibus pro plene et sufficienter expressis et insertis habentes, illis alias in suo robore permansuris, ad praeniissorum effectum hac vice dumtaxat specialiter et expresse derogamus, et derogatum esse volumus, ceterisque contrariis quibuscumque non obstantibus. Cum autem eaedem praesentes Litterae ubique, ac praesertim in locis, in quibus maximé opus esset, nequeant tute publicari, uti notorie constat, volumus illas, seu earum exempla ad valvas Ecclesiae Lateranensis, et Basilicae Principis Apostolorum, nec non Cancellariae Apostolicae, Curiaeque Generális in Monté Citatorio, et in Acie Campi Florae de Urbe, ut moris est, aífigi et publicari, sicque publicatas et affixas omnes et singulos, quos illae concernunt, perinde arctare, ac si unicuique eorum nominatim et personaliter intimatae fuissent. Volumus autem ut earumdem Litterarum Transumptis, seu Exemplis, etiam impressis, mami alicuius Notarii Publici subscriptis, et sigillo alicuius Personae in dignitate ecclesiastica constitutae munitis, eadem prorsus fides ubique locorum et gentium tam in iudicio, quam extra illud ubique adliibeatur, quae adhiberetur ipsis praesentibus, ac si forent exhibitae vei ostensae. — Dátum Romae apud S. Petrum sub Annulo Piscatoris die XXVI Mártii Anno MDCCCLX. Pontificatus Nostri Anno Decimo Quarto. CL. s.) PIÜS PP. IX. Anno a Nativitate Domini MDCCCLX. Indict. III. die vero 29. Mártii Pontificatus SSmi in Christo Patris et Domini Nostri Domini PII divina providentia PAPAE NONI Anno XIV. praesentes Litterae Apostolicae affixae et publicatae fuerunt ad valvas Basilicarum Lateranensis et Vaticanae, Cancellariae Apostolicae, ac Magnae Curiae Innocentianae atque in Acie Campi Florae per me Aloisium Serafini Apóst. Curs. — Philippus Ossani Magis. Curs. í aulum Lakatos, Cooperatorem Szent-Tamasensem, die 28-a pr. m. anno aetatis 35-o pie in Domino obiisse fine absolvendorum pro anima illius trium Sacrorum hisce significo. Coloczae, die 12-a Április 1860. Nr. 565. Obitus Pauli Lakatos Capellani publicatur.