Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1860
nihil hucusque monitis ac questubus Nostris commoti sunt; ex altéra vero parte intimé sentiamus quid a Nobis in tanta rerum iniquitate omnino postulet Ecclesiae huiusque Apostolicae Sedis ac totius Catholici Orbis causa improborum hominum opera tam vehementer oppugnata, idcirco cavendum Nobis est ne diutius cunctando gravissimi officii Nostri muneri deesse videamur. Eo nempe adducta res est ut illustribus Praedecessorum Nostrorum vestigiis inhaerentes suprema illa auctoritate utamur, qua cum solvere, tum etiam ligare Nobis divinitus dátum est; ut nimirum debita in sontes adhibeatur servitas, eaque salutari ceteris exemplo sit. Itaque post Divini Spiritus lumen privatis publicisque precibus imploratum, post adhibitum selectae VV. FF. NN. S. R. E. Cardinalium Congregationis consilium, Auctoritate Omnipotentis Dei et SS. Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra denuo declaramus, eos omnes, qui nefariam in praedictis Pontiíiciae Nostrae Ditionis Provinciis rebellionem et earum usurpationem, occupationem, invasionem, et alia huiusmodi, de quibus in memoratis Nostris Allocutionibus die XX Junii et XXVI Septembris superioris anni conquesti sumus, vei eorum aliqua perpetrarunt, itemque ipsorum mandantes, fautores , adiutores, consiliarios, adhaerentes , vei alios quoscumque praedictarum rerum exequutionem quolibet praetextu et quovis modo procurantes, vei per se ipsos exequentes, Maiorem Excommunicationem aliasque censuras ac poenas ecclesiasticas a SS. Canonibus, Apostolicis Constitutionibus, et Generalium Conciliorum, Tridentini presertim (Sess. XXII. Cap. XI. de reform.) Decretis inflictas incurrisse; et si opus est, de novo Excommunicamus, et Anathematizamus, item declarantes, ipsos omnium et quorumque privilegiorum gratiarum, et indultorum sibi a Nobis, seu Romanis Pontificibus Praedecessoribus Nostris, quomodolibet concessorum amissionis poenas eo ipso pariter incurrisse ; nec a censuris huiusmodi a quoquam, nisi a Nobis, seu Romano Pontifice pro teinpore existente, (praeterquam in mortis articulo, et tunc cum reincidentia in easdem censuras eo ipso quo convaluerint) absolvi ac liberari posse; ac insuper inhabiles et incapaces esse qui absolutionis beneficium consequantur, donec ornnia quomodolibet attentata publice retractaverint, revocaverint, cassaverint, et aboleverint, ac omnia in prisitinum statum plenarie et cum effectu redintegraverint, vei alias debitam et condignam Ecclesiae, ac Nobis, et huic Sanctae Sedi satisfactionem in praemissis praestiterint. Idcirco illos omnes, etiam specialissima mentione dignos, nec non illorum successores in officiis a retractatione, revocatione, cassatione et abolitione omnium ut supra attentatorum per se ipsos facienda, vei alias debita et condigna Ecclesiae, ac Nobis, et dictae S. Sedi satisfactione, realiter et cum effectu in eisdem praemissis exhibenda, praesentium Litterarum, seu alio quocumque praetextu, minimé liberos et exemptos, sed semper ad haec obligatos fore et esse, ut absolutionis beneficium obtinere valeant, earumdem tenore praesentium decernimus et pariter declaramus. Dum autem hanc muneris Nostri partém, tristi Nos urgente necessitate, moerentes implemus, minimé obliviscimur, Nosmetipsos Illius hic in terris vicariam operám agere,