Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1859

Index

6 merari debent omnium illorum haeresiarcharum commenta, qui originem mali non a libera legis divinae praevaricatione per primos parentes in paradiso commissa, sed aliunde repe­tere contendunt. Tales erant olim Manichaei et ex Gnosticis illi, qui omnia mala aut ex principio aeterno malo, alias etiam Demiurgo dicto, aut ex indole materiae per se pravae profluere autumabant; tales postea Origeniani seu Praeexistentiani, qui contendebant animas hominum superiori seculo lapsas, in corpora, ceu in totidem carceres ideo fuisse detrusas, ut hic factorum suorum recipiant vicém, et per poenas purgatae pristinae resti­tuantur conditioni; denique tales erant et sunt illi quoque philosophi, qui praeeunte Kantio hodiedum usque causam et originem mali in limitatione entis finiti rationalis quae­rendam esse docent, non advertentes, quod taliter auctorem naturae creatae rationalis faciant insimul ipsius quoque peccati auctorem. — Hos in errore excipiunt illi haeresum fabricatores, qui existentiam originális peccati non jani indirecte, sed directe inpugnant. Agmen horum ducit Theodorus, circa annum aerae vulgáris 394 in Cilitia Mopsuestiae Episcopus, qui de peccato originali perversa sua sensa sequentibus exhibuit: „Progenitores inquit humani generis mortales a Deo creatos, nec quemquam sui praevaricatione trans­gressi laesisse sed sibi tantum nocuisse." Pestiferum hunc errorem subin uberius evolvit, latiusque propagavit Pelagius, natione Britannus, professione Monachus, qui a quodam Ruffmo Syro erroribus Theodori imbutus, contagione hac plurimos non sine magnó fidei catholicae detrimento tum Romae, tum etiam in Sicilia et Africa quam turpissime infecit. Docuit auteai iste : ,,Peccatum Adami ipsum laesisse solum, non genus humánum, nasci nunc homines, quemadmodum fuerat Adam ante praevaricationem, cum viribus et pote­state ad virtutem et culpam : naturae demum conditione mori homines, non peccati merito; quia et Adam moriturus fuisset, tametsi non peccassetPelagius egregium commili­tonem nactus est in quodam suo discipulo, Coelestio vocato, qui errores sui magistri sequentibus adhuc locupletavit : „Adam mortalem factum, qui sive peccaret, sive non peccaret fuisset moriturus : quoniam peccatum Adae ipsum solum laesit, et non genus humá­num : quoniam infantes, qui nascuntur, in eo statu sunt, in quo Adam fűit ante praevari­cationem; quoniam neque per mortem Adam omne genus humánum moritur, quia neque per resurrectionem Christi omne genus humánum resurgit : quoniam infantes, etiamsi non bapti­sentur, habent vitám aeternam— Licet autem errores isti, religioni christianae adeo infensi, victricibus S. Augustini armis profligati, et non secus a Pontificibus Innocentio I. et Zozimo, quam ab ipsa oecumenica Synodo Ephesina proseripti et damnati fuerint, non tamen sunt penitus esxtincti. Sub favilla gliscentes, seculo XII. resuscitavit Petrus Abae­lardus, qui in suis Capitulis, quae anno 1140 per Bernardum Romám transposita sunt, errores Pelagii sequentibus repetiit : „Sciendum est, ait ille, quod cum dicitur : originale peccatum est in parvulis, hoc dicitur pro poena temporali et aeterna, quae debetur iis ex culpa primi parentis. Similiter dicitur, in quo omnes peccaverunt, ideo scilicet, quia semi­narium omnium erat in illo, qui peccavit. Non tamen inde provenit, quod omnes peccassent, qui non erant, et qui non est non peccat." Hic tamen errores suos, posteaquam nimirum

Next

/
Oldalképek
Tartalom