Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1859

Index

illi, agente potissimum S. Bernardo tum in Synodo Senonensi, tum ab Innocentio II. ad quein Petrus a Concilio adpellavit, ceu fidei catholicae adversi damnati fuissent, retrac­tavit, seque deinceps ita gessit, ut vere poenitens, quo in statu etiam supremum diera obiit. Post Petrum Abaelardum Pelagii errores seculo XIII. renovarunt, Albigenses, quos imi­tatus est seculo XVI. Huldricus Zwinglius helveta, qui circa annum 1519 Paroeciae Tigurinae Administrator, mentem suam de peccato orignali sic aperuit: „Peccatum originale, sünt verba illius, — morbus est, non peccatum, quia peccatum cum culpa conjunctum est, culpa verő ex commisso vei admisso ejus nascitur, qui facinus designavit. . Culpam origi­nalem non vere sed metonymice a primi parentis admisso vocari. Esse autem nihil aliud, quarn conditionem miseram quidem illám, at multo leviorem, quam crimen mereatur. Bap­tismi itaque lavacro ullum peccatum tollitur." Zwinglio, nltro adhuc processerunt eodem seculo duo Socini, Lellius quippe et Faustus, quorum ementita dogmata de peccato origi­nali huc reddeunt : „Hominem ante lapsum non fuisse immortalitate donatum, nec morta­litatem neque mortem naturalem per peccatum in mundum intrasse, sed moriendi necessitatem et mortem aeternam. Justitiam originalem in liomine fuisse nullám. Peccatum originale nullum esse. Baptismum aquae a Christo praeceptum non fuisse, eoque posse hominem chri­stianum carere et abstinere. u Socinum in errore sequuntur omnes illi protestantium doc­tores, qui ad castra naturalistarum et rationalistarum transeuntes, in religione nihil, quod mysterii rationem haberet, admittere volunt. Ad classem alteram primo error Messilianorum, alias etiam Orantium dictorum referri meretur. Hi quippe, circa annum 370 de peccato originali profitebantur : „Duas in quolibet liomine esse animas, communem unam, coelestem alteram, liac vero per peccatum exclusa, mori hominem, atque Diabolum cum homine peccatore consubstantialiter conjugi, nec ulla Baptismi alteriusque Sacramenti virtute abigi, nisi per orationem. Nasci demum posteros Adae mortuos ac Daemoni subjectos, eique substantialiter conjunctos." A nefando errore isto non multam abludit error Substantialistarum, qui duce Mathia Flaccio rigido lutherano et Magdeburgensi ministro statuerq: „Peccatum originale esse ipsam hominis sub­stantiam, seu ut alii volunt, animam hominis rationalem, quae ex Dei imagine, in Diaboli ima­ginem est transformata.' 1 Ceterum nec alii protestantes orthodoxi multo mitius de peccati originális natura sensisse videntur. Omnes enim isti peccati originális rationem in ipsa con­cupiscentia sitam esse docent, quae per Baptismum haud tollitur, sed nonnisi per meritaJesu Christi obtegitur aut aliqua ratione raditur et non imputatur, manente ultro quoque ipsa indignitate. Adminus Amesius rigidus Calvinista L. VII. errorem hunc ita explicat : „Sola inquit ordinatio ad poenam tollitur in remissione peccati, non vero dignitas (rectius dixeris, indignitas) ordinationis autem illius actualis fundamentum proximum est, justitia Dei per­sequens peccatum vindicta, et hoc fundamentum post gratiam remissionis in christiano non manet. Seu, quando Deus remittit, non judicat peccatum non esse, sed ex gratia judicat, non esse vindicta prosequendum.'' Mirum quod error iste jam temporibus Origenis viguerit, et novissime per Hermes et ejus asseclas, utut tantisper modificatus, resuscitatus fuerit. Hi *

Next

/
Oldalképek
Tartalom