Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1859

Index

5 Nr. II. Quod Themata e disciplinis theologicis anno 1857 abhinc proposita complures e DD. Parochis, Parochiarumque Administratoribus et Capellanis ea, quam rei momentum et praefixus salutaris scopus deposcunt, sedulitate elucubraverint, e relatione Commissionis ad censuranda hujusmodi thematum elaborata a me deputatae cum solatio intellexi. Cum autem pro melioribus Thematum elaboratis vigore fundationis ab immediato bonae memo­riae Decessore meo factae proemia quoque praestituta sint : haec pro Parochis in centum, pro Capellanis vero in quinquaginta finis C. M. defixa et in officio Cancellariae meae levari queuntia sequentibus DD. Parochis et Cooperatoribus hac vice addicenda esse censui, signanter : Bende Emerico, Notario Distr. et Parocho Futtakensi. Kulishich Stephano, Parocho Philippovensi. Navratill Eduardo, Parocho Akasztóensi. Deim Leopoldo, Cooperatori Káczmiliticsensi. Inglückhoffer Carolo, Cooperatori Palánkensi. Jerkovics Carolo, Cooperatori Bajensi. Osztermayer Josepho, Cooperatori (eotum) Hajosensi. Thum Adolpho, Cooperatori M.-Theres. ad S. Georgium. Occasione hac supramemoratorum Thematum resolutiones a Professoribus Lycei mei Archi-Episcopalis concinnatas et a me approbatas pro congrua DD. Curatorum noti­tia communico. Coloczae, die 3-a Februarii 1859. Josephus m. P. Archi-Episcopus. Nr. 277. Melioribus Thematum a. 1857 elabora­tis proemia addicuntur, et approba­tae illorum resolutiones publicantur. RESOLUTIONES Thematum Clero Curato Archi-Dioecesis Colocensis anno 1857 propositorum. I. E Theologia Dogmatica. — A) Errores circa peccaínm Originale commissi. Errores circa peccatum originale inde ab incunabulis Ecclesiae usque ad nostra tempóra commissi, licet varii et multiplices sint, commode tamen ad tres classes revocari possunt. Ad classem primam referuntur iIli, qui ipsam peccati originális existentiam; ad alteram, qui illius indolem; demum ad ultimam, qui funestas illius quas in mundo utroque produxit sequelas, afficiunt. Erroribus illis, qui ipsam peccati originális existentiam tangunt, ante omnia adnu-

Next

/
Oldalképek
Tartalom