Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1859
Index
Hispalensi in Regnis Hispaniarum haereticae pravitatis Inquisitori generáli. Cum sicut nuper, non sine animi nostri molestia accepimus, diversos Sacerdotes in Regnis Hispaniarum , atque etiam in eorum Civitatibus, et Dioecesibus curam animarum habentes, sive eam pro aliis exercentes, aut alias audiendis confessionibus poenitentium deputati, in tantam proruperint iniquitatem, ut Sacramento Poenitentiae in actu audiendi confessiones abutantur, nec illi, et qui id instituit Domino Deo, et Salvatori nostro Jesu Christo injuriam facere vereantur, mulieres videlicet poenitentes ad actus inhonestos, dum earum audiunt confessiones alliciendo, et provocando, seu allicere, et provocare tentando, et procurando, ac loco earum per Sacramentum hujusmodi Creatori nostro reconciliationis, graviori peccatorum mole eas onerando, et in manibus diaboli tradendo, in Divinae Mejestatis offensam, et animarum perniciem, Christi fidelium scandalum non modicum. §. Nos in animum inducere nequeuntes, quod qui de üde Catholica recte sentiunt, Sacramentis in Ecclesia Dei institutis abutantur, aut illis injuriam faciant, fraternitati tuae, de cujus eximia pietate, virtute, atque doctrina plurimum in Domino confidimus, per praesentes committimus, et mandamus; quatenus per te, vei per alium, seu alios a te deputandum, seu deputandos contra omnes, et singulos Sacerdotes, dictorum Regnorum, ac illarum Civitatum et Dioecesium de praemissis quomodolibet difFamatos, tam saeculares, quam quorumvis etiam exceptorum, ac Sedi Apostolicae immediate subjectorum Ordinum Regulares, cujuscunque dignitatis, status, gradus, ordinis, conditionis, et praeeminentiae existant, tam super praemissis, quam super Fide Catholica, et quid de ea sentiant dili— genter inquiras; et juxta facultatum tibi contra haereticos, aut de haeresi quovis modo suspectos a Sede Apostolica concessarum continentiam, et tenorem procedas, ac culpabiles repertos juxta excessuum suorum qualitatem prout juris fuerit punias, eos etiam si, et prout de jure fuerit faciendum, debita praecedente degradatione saecularis Judicis arbitrio puniendos tradendo. §. 2. Non obstantibus constitutionibus, et ordinationibus Apostolicis, ac Ecclesiarum, et Monasteriorum, nec non Ordinum quorumlibet, quorum ipsi Sacerdotes fuerint, etiam juramento, confirmatione Apostolica, vei quavis firmitate alia roboratis statutis et consvetudinibus, privilegiis quoque, indultis, et litteris Apostolicis sub quibuscunque tenoribus et formis, ac cum quibusvis clausulis, et decretis etiam Motu proprio, aut alias quomodolibet concessis, etiam iteratis vicibus approbatis, et innovatis, quibus omnibus, eorum tenores praesentibus pro expressis habentes, hac vice duntaxat specialiter et expresse derogamus, ceterisque contrariis quibuscunque. 3. §. Igitur ut literae praedictae perpetuis futuris temporibus, et ubique locorum inviolabiliter observentur, Motu proprio, et ex certa scientia, ac matúra deliberatione Nostra, ac de consilio Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium, contra haereticam pravitatem generalium Inquisitorum', praeinsertas literas hujusmodi, ac omnia et singnla in eis contenta Apostolica auctoritate tenore praesentium approbamus et confirmamus, illisque omnibus, et singulis inviolabilis Apostolicae firmitatis robur adjicimus, illasque non solum