Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1859
Index
51 Nr. XII. 0 uamvis cruentissimum bellum, quod novissime in Italia desaeviit, ac nonnullis Pontificiarum ditionum subditis per vaferrimas malevolorum artes seductis, perpetrando perduellionis erimini opportunitatem praebuit, Dei miseratione jamjam sopitum et mox per definitivas pacis tabulas prorsus exstinguendum sit sperareque liceat, quod plene revecta, sanctioneque firmata alma pace , exoptata in ditionibus quoque Pontificiis tranquillitas sit restituenda : encyclicam nihilominus Sanctissimi Domini Nostri Pii Papae IX. ddo 18-ae Junii a. c. epistolam una cum Allocutione in secreto Consistorio die 20-a e. m. habita mihi sub hodierno redditam, tenore cujus Sua Sanctitas pias ad Deum preces pro eo cumprimis fundendas exposcit, ut servato Sedis Pontificiae civili principatu, summe necessaria libertás et independentia Ecclesiae conservetur illaesaque perseveret, Archi-Dioecesis meae Clero hisce in subnexo pro congrua notitia et ea cum provocatione communico, ut divinum Ecclesiae Rectorem suppliciter exorare non cesset, quo propulsatis belli calamitatibus Petri navim, quae quidem jactari non autem mergi potest, a vehementibus quarumvis procellarum fluctibus praeservare ac ad portum salutis deducere dignetur. Ut autem id, quod fideliter a Deo petimus, efficaeiter consequamur: piae hujusmodi orationi et supplicationi jungamus charitatis opera et meminerimus strenuorum Caesareo-Regiorum Militum nostrorum, qui in feroci illo Italiae bello pro Principe et Patria fortiter dimicantes nunc morbis vulneribusque confecti, omnimodam quantum in nobis est opem nostram provocant. Equidem firmiter confido fore, ut id, quod in aliis Imperii partibus fieri comperimus , Dioecesis quoque meae fideles a Curatis suis eatenus opportune moniti atque eorundem exemplo in exercendis hujusmodi fraternae charitatis ac beneficientiae operibus animati promte aemulentur , sauciosque et aegros milites pro facultatum ratione alendos fovendosque suseipiant. „Beati enim illi, qui subveniunt miseris : quoniam eis rependitur, ut per misericordem Dominum de miseriis liberentur." S. August, de ser. Dom. Coloczae, die 17-a Julii 1859. ENCYCLICA EPISTOLA Sanctissimi Domini Nostri PII PAPAE IX. VENERABILIBUS FRATRIBUS PATRIARCHIS , PRIMATIBUS, ARCHI-EPISCOPIS , EPISCOPIS, ALIISÖUE lOCORUM ORDINARIIS GRAHAM ET COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTIBUS PIUS PP. IX. Venerabiles Fratres salutem et Apostolicam benedictionem. Qui nuper per Italiam erupit contra legitimos Principes seditionis motus in regionibus etiam Pontificiae ditioni finitimis , nonnullas ex Provinciis Nostris quaedam veluti incendii flamma pervasit; quae quidem et funesto illo permotae exemplo , et externis Nr. 1125. Encyclicae litterae et AIlocutio Surami Pontificis , preces pro libertate Ecclesiae fundendae et opera charitatis exercenda.