Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1859

Index

actae incitamentis a paterno Nostro régimmé sese subduxerunt, et vero etiam paucis adnitentibus id quaerunt, ut italico illi subjiciantur G-ubernio, quod per annos hosce postremos Ecclesiae, ac legitimis illius juribus, sacrisque administris se gessit adver­sum. Dum Nos rebellionis hujusmodi actus et reprobamus, et dolemus, quibus quaedam tantum populi pars turbatis in iisdem provinciis injuste adeo respondet paternis stu­diis, curisque Nostris, ac dum necessarium esse palam edicimus Sanctae liuic Sedi civi­lem Principatum, ut in bonum religionis sacram potestatem sine ullo impedimento ex­ercere possit, quem quidem civilein Principatum extorquere eidem connituntur vafer­rimi hostes Ecclesiae Christi, Vobis in tanto rerum turbine praesentes damus litteras, Venerabiles Fratres, ut aliquod dolori Nostro solatium quaeramus. Atque hac occasione Vos etiam hortamur, ut pro explorata pietate vestra, pro eximio erga Apostolicam Sedem, ejusque libertatem studio id praestandum curetis, quod olim Aaroni supremo Hebraeorum Pontifici praescripsisse legimus Moysem (Num. Cap. XVI.) „tolle thuribu­lum, et hausto igne de altari mitte incensum desuper pergens cito ad popuhim, ut roges pro eis; iam enim egressa est ira a Domino, et plaga desaevit." Itemque Vos horta­mur, ut preces fundatis quemadmodum sancti illi fratres, Moyses nimirum, atque Aaron,qui „proni in faciem dixerunt: fortissime Deus spirituum universae carnis, num aliquibus peccantibus eontra omnes ira tua desaeviet ?" (Num. Cap. XVI.) Ad hoc scili­cet, Venerabiles Fratres, praesentes Vobis mittimus litteras, ex quibus non parum so­latii percipimus, quippe confidimus, desideriis Vos, curisque Nostris cumulate respon­suros. Ceterum palam hoc proíitemur, indutos Nos virtute ex alto, quam infirmitati Nostrae immittet fidelium precibus exoratus Deus quidvis diseriminis, quidvis acerbi­tatis antea perpessuros quam Apostolicum ulla ex parte deseramus officium, ac quid­quam admittamus contra juramenti sanctitatem, quo Nos obstrinximus, cum licet im­merentes Supremam hanc Apostolorum Principis Sedem, arcem, et propugnaculum Catholicae hdei, Deo sic volente, conscendimus. In pastorali vestro tuendo munere omnia laeta, ac felicia, Venerabiles Fratres, Vobis adprecantes, caelestis auspicem bea­titatis Apostolicam benedictionem, Vobis gregique vestro peramanter impertimur. Dátum Romae apud Sanctum Petrum die 18-a Junii Anno 1859. Pontificatus Nostri Anno Decimoquarto. ALLOCUTIO Sanctissimi Domini Nostri PII PAPAE IX. in Consisterio Seereto die 20-a Junii 1859 iiabita. VENERABILES FRATRES! Ad gravissimum, quo cum bonis omnibus propter bellum inter catholicas nationes exeitatum premimur, dolorem maximus accessit moeror ob luctuosam rerum conver­sionem ac perturbationem, quae in nonnullis Pontificiae Nostrae ditionis Provinciis nefaria impiorum hominum opera ac sacrilego prorsus ausu nuper evenit. Probe intel-

Next

/
Oldalképek
Tartalom