Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1859

Index

§. 8. Si expensae in occurrentes Ecclesiae indigentias faciendae 20 flnos Val. Austria­cae non excedant, hos Administratio sub proprio responsionis onere et citra expetenduxn eatenus Ordinarii indultum impendere poterit. Pro majoré autem pecuniae summa ero­ganda Ordinariatus, audito praevie Ecclesiae Patrono, facultatem tribuet. Quodsi vero ex ipsa dote seu Capitali erogationes fieri debeant, aut agros, vineas vei quaevis immobilia Ecclesiae bona abalienare vei aes alienum in onus Ecclesiae contrahere necessum fuerit, etiam consensus Summi Terrae Principis, vei cui idem hocipsum commiserit, tenore Arti­culi XXX. Concordati expetendus erit. §.9. Capitalia Ecclesiae, Fundationum etBeneficii erga pupillarem duntaxat securitatem et cum consensu Ordinarii elocari possunt, qui consensus tunc quoque requiritur, dum Capitalia edicenda aut eorum census revindicandi, aut vero Ecclesiae ac Piarum Fundatio­nem quaecunque possessoria in censum locanda erunt. §. 10. Quamquam Patrono relate ad facultatem pro erogationibus concedendam jus decisivum haud competat: integrum nihilominus illi erit sive per se, sive per Repraesen­tantem süum ad rectam peculii Ecclesiae administrationem consilio suo cooperari. §.11. Patrónus aut ipsius Repraesentans jus habét consultationibus illo fine instituendis interveniendi ac pro re nata postulandi, ut etiam objecta, circa quae secus Administratio ipsa sub proprio responsionis onere disponere potest, Ordinariatus decisioni substernantur. Integrum quoque erit Patrono, Ordinariatu praevie eatenus requisito, sarta tecta et facul­tates Ecclesiae vei Beneficii sive per se, sive per Repraesentantem suum lustrare ac de illorum statu informationem capere. §. 12. Quodsi Patrónus in his consultationibus nec per se, nec per suum Repraesentan­tem partém capere possit, tunc Administratio in omnibus illis casibus, in quibus consensu Ordinarii opus est, (§§. 8. et 9.) scriptam a Patrono declarationem praevie expetat et Ordinariatui substernat, est necesse. §. 13. Dum occasione vacantis Beneficii de secernenda aut nefors redintegranda Ec­clesiae aut Beneficii proprietate e posthuma defuncti Curati substantia aut privato récé­dén tis Beneficiati peculio, de resignatione item Beneficii successori facienda agitur, semper Patrónus aut hujus Repraesentans ad hosce actus vocandus erit. §. 14. Administratio bonorumEcclesiae ad reddendas annue Rationes documentis fultas obligatur. Rationans potissimum est ipse Beneficiatus, qui praevie et tempestive ad hunc actum Patronum Ecclesiae aut hujus Repraesentantem invitabit, curabitque, ut ille cum duobus Communitatis Primoribus et Syndicis secundum usum adusque vigentem Rationes subscribat et occurrentes nefors observationes suas scripto exaret. Eadem occasione inte­gritatem Capitalium Ecclesiae et Beneficii omnemque horum proprietatem nec non fabri­cam Ecclesiae et aedificia parochial'ia dispicere oportebit. §. 15. Si Patrónus eidem actui nec per se, nec per suum Repraesentantem intervenire possit, Administratio confectas et ab ejusdem membris perinde ac a duobus Communitatis Primoribus subscriptas Rationes cum omnibus documentis Patrono aut ejus Repraesentanti exhibebit et postmodum eas cum observationibus per Patronatum nefors factis resignabit Districtuali Vice-Archi-Diacono, qui cunctas Districtus sui Rationes singulariter a se revi­sas cum reflexionibus suis Ordinariatui substernet.

Next

/
Oldalképek
Tartalom