Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1859

Index

§. 16.Utsuperinspectio Altissima exerceri queat, Rationes Ecclesiae una cum Inventariis rerum ad Ecclesiam et Parochiam pertinentium in tribus exemplis Ordinariatui exhiben­dae sunt, quorum unum in Tabulario Dioecesano reponendum, alterum pro Archivo Paro­chiali remittendum, tertium vero C. R. Locumt. Officio transponendum erit. §. 17. Cum quaevis fundationes Ecclesias aut Beneíicia ecclesiastica concernentes, natura sua et diserto legum ecclesiasticarum tenore ad sphaeram potestatis ecclesiasticae perti­neant, hujusque solius sit decernere, mim et sub quibus conditionibus acceptari possint ; ideo singula fundatio cum obligationibus, quae ipsi inhaerent, et emolumentis, quae exinde promanant, secundum usum adusque etiam vigentem fine adprobationis Ordinariatui sub­sterni debet. Signanter vero intuitu cujuslibet fundationis conűciendum erit fundationale Instrumentum etquidem, si ipse Fundator id facere non possit, per Administrationem in concursu duorum e primoribus Communitatis. In hoc instrumento diserte exponencia est voluntas Fundatoris, quae si testamentaria sit, adlatis ipsis Testamenti scripti vei verbális tenoribus, subjunctisque emolumentis, quae ex fundatione in quempiam vei quos in specie redundant, indicando demúm, quantum securitatis eidem fundationi a fundatore ipso, vei abeo, qui fundationale capitale in censum sumit, praestetur. Documentum hoc tymbro legali ad rationes fundatoris vei ejusdem haeredum provisum, ab Administratione et duo­bus Communitatis Primoribus subscriptum una cum duabus illius copiis, quarum una tymbro providenda erit, Ordinariatui substernetur, qui documentum originale a se appro­batum in Tabulario Dioecesano reponet, ex authenticis vero paribus illud exemplum, quod tymbro provisum est, ad Archivum Parochiale remittet, aliud autem absque tymbro C. R. Locumt. Officio transponet. Quantum vero ad fundationalium Capitalium pro Sacris annue persolvendis, con­servandis item Crucibus, Sanctorum Statuis etc. requisitorum atque erga pupillarem secu­ritatem et annuum quinque procentualem censum elocandorum quantiiatem in Valuta Austriaca computatam, unaque reddituum exinde resultantium partitionem a 1-a No­venxbris 1859 rite observandam attinet: lianc Tabella sub */• adnexa exhibet. §. 18.Bona et redditus Beneficii Parochialis administrantur per ipsum Curatum secun­dum leges de usufructuariis bonorum vigentes, quem idcirco memorem esse oportet, quod vigore juramenti in conscientia et sub refusionis onere obstrictus sit cujusvis generis bona, tenuta etc. ad jus et proprietatem Parochiae pertinentia in sua integritate conservare. Quamobrem Patrono aeque ac Vice-Archi-Diacono jus est, imo obligatio incumbit, Bene­ficiatum tempestive admonere, si illum in explendis circa bona et aedificia parochialia Officii partibus negligentem compererint. Monitione incassum impensa Ordinariatui eatenus relatio facienda erit. §. 19. Repraesentatio et defensio Bonorum Ecclesiae ordinarie ipsi Administrationi in­cumbit, quae nihilominus citra Ordinarii indultum, et si proprietas Ecclesiae aut Parochiae in quaestionem vocetur, neglecto Patronatu nullum juris actum praesuscipere potest. Bene­ficium vero ecclesiasticum potissimum Patrónus repraesentare et defendere tenetur, ante­quam tamen is viam juris ingrediatur, assensus ab Ordinariatu expetendus, ipse attamen Patrónus necessitate sic nefors deposcente nisi ab Ordinario in jus vocandus erit.

Next

/
Oldalképek
Tartalom