Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1859

Index

38 STATUTA IN ADMINISTRATIONE BONORUM ECCLESIAE PAROCHIARTJM ITEM AC PIARTJM FUNDATIONUM OBSERVANDA. §. 1. Bona et peculiumEcclesiae Pias item Fundationes administrat Parochus vei Paro­chiae Administrator in concursu minimum duorum Communitatis membrorum, salvo Summi Terrae Principis superinspiciendi jure, ne seilicet bona Ecclesiarum aere alieno graventur, neve ex iis quidpiam alienetur, fundationes vero non secus atque juxta mentem fundato­rum procurentur, salvo perinde Patroni influxu, in quantum is cum sanctionum Canonica­rum dictamine coadunari potest. §. 2. Administrationis eCommunitate membra, quae sub nomine Sjndici veniunt, habita fundati Communitatis voti ratione per Curatum, audito etiam Patrono, Ordinariatui pro­ponentur et ab hoc ad triennium nominabuntur, quo evoluto rursus proponi possunt. In casu attamen manifestae inhabilitatis vei alterius defectus etiam ante triennium, redditis prius rationibus, a munere suo amoveri poterunt. Eligendi vero sint viri integrae fidei et proborum morum, ac quantum fieri potest, ceteris opulentiores. §. 3. Renunciati Syndici praestito juramento per Vice-Archi-Diaconum aut alium ab Ordinariatu exmittendum Commissarium in officium introducentur, data ipsis facultate postremas Ecclesiae et Piarum Fundationum Rationes, Inventarium item rerum Ecclesiae et Parochiae inspiciendi. Munere isthoc gratuito, et nisi illic, ubi Syndici secus obtineri nequirentj erga moderatam remunerationem e íisco Ecclesiae ab Ordinariatu singulis in casibus, audito etiam Patrono, resolvendam fungentur; — in ejusmodi attamen negotiis, in quibus ipsorum personale sive emolumentum, sive detrimentum subversatur pertractandis Syndici partém non capient. §.4. Peculium Ecclesiae et Piarum Fundationum Parocho vei Parochiae Administratori cum aditu ofíicii per Yice-Archi-Diaconum aut alium eatenus ab Ordinariatu deputandum Commissarium cum interventu Patroni aut ejus Repraesentantis coram Syndicis resignabitur. §. 5. Administratio sic coordinata ad exactam observantiam quorumvis ordinum, qui circa ipsum administrationis modum, procurandam item legalem securitatem et conserva­tionem bonorum Ecclesiae Piarumque Fundationum editi sunt, obstringitur cavetque sin­gulariter de peculii integritate atque tenetur resarcire quaevis damna Ecclesiae aut Piis Fundationibus, comprobato praescriptorum ordinum neglectu, illata. §.6. Pro conservando Ecclesiae peculio in qualibetParochia adsit distincta cista tribus diversis seris ita munita, ut nisi per tres simul claves reserari possit; quarum una apud Curatum, duae vero apud cetera administrationis membra seu Syndicos asservabuntur; neque unus alteri clavim sibi creditam sine gravi super casibus occursuris responsionis, aut pro re nata, damni etiam resarciendi onere consignabit. §. 7. Redditus Ecclesiae non minus ac Fundationum percipere atque praescripto modo erogare immediate quidem pertinet ad Parochum vei Parochiae Administratorem, quod­ipsum nihilominus semper in mutúa cum Ecclesiae Syndicis cointelligentia fiet, qui simul cunctas eatenus apochas consubscribent.

Next

/
Oldalképek
Tartalom