Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1859
Index
27 ^Q Nr. VII. JOSEPHUS KUNSZT DEI ET APOSTOLICAE SEDIS GRATIA METROPOLITAN ARUM COLOCENSIS ET BACSIENSIS ECCLESIARUM CANONICE UNITARUM ARCHI-EPISCOPUS, etc. etc. VENERABILIBUS FRATRIBUS, FILIISQUE DILECTISSIMIS, UNIVERSO CLERO DIOECESIS NOSTRjE SALUTEM IN DOMINO SEMPITERNAM. I mminet rursum sacrae Quadragesimae tempus, adpropinquant dies anniversariara Christi morientis memóriám praecurrentes, nobisque illa SS. Concilii Tridentini Sess. 25. (Decr. de dei. cibor. et jejun. 1) verba in mentem revocant, quibus „Sancta Synodus hortatur et „per sanctissimum Domini nostri atque Salvatoris adventum pastores omnes obtestatur, ut „tanquam boni milites illa omnia, quae Sancta Romana Ecclesia, omnium ecclesiarum „mater et magistra, statuit, nec non ea, quae tam in hoc concilio, quam in aliis oecumeni,,cis statuta sunt, quibuscunque íidelibus sedulo commendent; omnique diligentia utantur, „ut illis omnibus, et iis praecipue sint obsequentes, quae ad mortificandam carnem condu„cunt, ut eiborum delectus et jejunia." Et sane eo magis omnes et singulos obsequentes esse oportet in observando Jejunio majoré seu quadragesimali : quo certius est, illud a temporibus apostolicis successione perpetua in nos devolutum esse. Respexit quippe sancta Mater Ecclesia in conservando hoc instituto ad exemplum imprimis divini Magistri et Salvatoris nostri Jesu Christi, qui antequam praedicationis munus occiperet, quadraginta dies noctesque jejunio consecravit, ad humanae item naturae imbecillitatem, quae non potest in via virtutis persistere nedűm proficere, nisi jugiter refrenandis sensuum illecebris occupemur. Virtus enim ipsa in assidua adversus eam, quae est in membris nostris legem, lucta consistit. Naturae itaque humanae conveniens summumqűe sapientiae divinae Ecclesiam gubernantis indicium est, quod haec ceu provida mater proles suas certis temporibus ab iis etiam, quae secus haud sunt illicita, jubeat abstinere, ut eae utilibus experimentis institutae et ad reportandam de sensuum concupiscentiis victoriam exercitatae feliciori successu adversus tela nequissimi valeant depugnare. „Semper enim virtuti — ait S. Leo Papa — „cibus jejunium fűit; de abstinentia quoque prodeunt castae cogitatio„nes, rationabiles voluntates, salubriora consilia, et per voluntarias afflictiones caro concu„piscentiis moritur et virtutibus spiritus innovatur. l í Nr. 430. Litterae encyclicae, quibus observantia Jejunii quadragesimalis inculcatur, et Clerusad sectandam vitae sanctimoniam explendasque pastoralis officii partes provocatur.