Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1859
Index
28 Quo igitur vehementior invalescit saeculi adversus vetustissimam nonminus ac salutarem hanc disciplinam nisus : eo majorem in modum Yobis inculcamus, Fratres Filiique dilectissimi, ut illám pro viribus tueri, et quoad possibile fuerit, ad pristinum suum vigorem revehere adnitamini. Universalis profecto, quam sacrosanctum Jejunii et Abstinentiae institutum temporibus nostris signanter apud fideles quampiam pseudoculturam affectantes experitur strages, unum e manifestissimis unaque tristissimis est indiciis cum labascentis christianae fidei, tum monstrose invalescentis dominii legis quae est in membris nostris in legem mentis nostrae. Neglecta quippe, imo prostrata Jejunii disciplina mirum non est, in dies magis obfuscari hominum mentes, deprimi rerum divinarum sensum, spiritum carnis subjici imperio, cor arrogantiae atque superbiae inflari tumoribus, concupiscentiam maiam immensum in modum crescere, libidinum ardores in turpissimas flammas erumpere, et nobilissimum castitatis florem undique pláne marcescere. Nostrum itaque, qui imparibus licet meritis pro Deo sancta legatione fungimur, sed imprimis Yestrum est, Filii dilectissimi, quorum manibus animae fidelium per pascua aeternarum veritatum deducendae proxime sunt concreditae, omni data opportunitate eo eniti, ut sacrosancta haec disciplina ipsius sanctissimi Salvatoris. cunctorumque Sanctorum exemplo, atque sapientissimis Ecclesiae legibus stabilita conservetur in populo christiano, ac pristino vigori restituatur. Vestrum est, utilitatis ac necessitatis ejus sensum teneris adhuc juvenum cordibus ingenerare, conscientias fidelium in sacro poenitentiae tribunali eatenus excitare, privatis monitis et adhortationibus aeque ac publicis ad concionem sermonibus, omni denique opportuna occasione, nunc imprimis ingruente sacro Quadragesimae tempore, fideles de summo rei momento, de praestantia ejus et ad vitám sanctius instituendam efficacia commonefacere et convincere. Sed Yestrum cumprimis est, quemadmodum in ceteris virtutibus, ita hac quoque in re proprio cunctis praeire exemplo ac sedulo omnino vitare, ne ulli hac in parte ex Vobis emergat ansa offendiculi et praevaricationis, de qua grave omnino Vos maneret olim coram tribunali divino responsionis onus. Quamvis autem magnopere optandum sit, ut ubique in Dioecesi Nostra et apud quasvis fidelium classes disciplinae Jejunii Abstinentiaeque quadragesimalis sua constet integritás; quia tamen ea vivimus tempóra, quibus sperari haud potest, cunctos in plena illius observantia perstituros, et partim conscientiis nonnullorum consulendum, partim publica quoad fieri potest offendicula sunt antevertenda : idcirco quantum ad disciplinae illius observantiam, rationem item et mensuram impertiendae eatenus dispensationis attinet; iis quae evolutis annis in Domino decrevimus, hac quoque vice inhaeremus, nec quidquam ea in re seu ampliandum seu restringendum censuimus. Sed vero apprime nostis, Fratres Filiique dilectissimi, scopum naturamque jejunii et abstinentiae, quemadmodum palam in suis orationibus profitetur Ecclesia — eo tendere, ut qui per abstinentiam maceramur in corpore, per fructum boni operis reficiamur in mente, et ut familia christiana, quae se, affligendo carnem, ab alimentis abstinet, sectando justitiam a culpa jejunet; quoniam item monente S. Leone Papa : „Non in sola abstinentia