Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1859

Index

26 9. Lignorum ramalium pro calefactione 200 fasces. 10. Usus fructuum trium jugerorum terrae, census stolares et liberum hospitium. Qui stationem hanc, quae linguae hungaricae peritiam deposcit, obtinere eupiunt, eo inviandi sunt, ut supplices libellos suos debite instructos Districtus superioris Cathedra­lis Vice-Archi-Diacono, Parocho Miskensi exhibeant. Coloczae die 17-a Februarii 1859. Nr. 411. Novus Fun­dus Deficien­tium Sacer­dotum anno 185%. Nr. 425 De benedicti­one Campa­narum. IJecundum rationes de Novo Fundo Deficientium Dioecesis meae Sacerdotum per concer­nentem Administratorem pro anno 185 7/§ praestitas et post debitam censurara approbatas, eundem Fundum, qui sub finem prioris anni l85 6/ 7 19,151 flnos 19 2/ 4 xros C. M. eíFecit,— defluxu anni hujus 185 7/ 8 insimul 999 finis 5 2/ 3 xris C. M. auctum esse, adeoque praesen­tem illius statum universim 20,150 flnos 25'/e xros C. M. etquidem in pecunia parata 3783 fl. 13'/ 6 xr., in obligatorialibus vero litteris 16,367 fl. 12 xros C. M. efficere in sequelam praeexistentium eatenus ddo 28-ae Mártii 1846 Nr. 503 dioecesanorum ordi­num Clero Archi-Dioecesis hujus pro congrua notitia hisce significo, Eundemque ad prae­dictum fundum benevolis symbolis ac piis legatis porro augendum paterne provoco. Coloczae die 17-a Februarii 1859. R elate ad Campanas sequentia DD. Curatis pro directione et exacta posthac observantia significo : Campanae, quae pro sacris functionibus pulsantur, debent quidem benedici, sed Episcopus non potest dare facultatem aut potestatem campanas benedicendi Presbyteris, quam Summus duntaxat Pontifex impertiri potest. Ita decrevit Congregatio Rituum Romae jam anno 1687 die 19-a Április Nr. 3134 et rursus anno 1703 22-da Septem­bris Nr. 3663 ; novissime autem erga factam eatenus interpellationem : An in civita­tibus, in quibus frequenter campanae funduntur, a residentia Episcopi remotis aliquis e Capituli dignitariis vei Praelatis ad novas campanas citra unctionem benedicendas depu­tari possit ? Sacra Rituum Congregatio respondit : Omnes Campanas, quae vei in Ecclesiis collocantur, vei licet extra Ecclesiam sitae sint, tamen pro sacris etiam functionibus pul­santur, non aliis ritu, forma et caeremoniis esse benedicendas, quam iis quae praescripta reperiuntur in Pontificali Romano : „De benedictione Signi vei Campanae" ac proinde earum benedictionem ab Episcopo et quidem cum sacra unctione esse peragendam. Coloczae die 19-a Februarii 1859. Josephns m. P. Archi-Episcopus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom