Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1859

Index

peccatum in paradiso constitutus fűit; porro deteriorat etiam ipsam naturam humanam, estque causa multiplicium illarum miseriarum et calamitatum, quibus genus humánum obnoxium est, item et mortis, atque captivitatis sub illo, qui deinceps mortis tenuit domí­nium. 5) Licet concupiscentia, quae etiam in renatis adest, sit ex peccato, non tamen est ipsum peccatum; quoniam in renatis nihil odit Deus, quia nihil est damnationis in illis qui vere consepulti sunt cum Christo per Baptisma in mortem, qui non secundum carnem am­bulant, sed veterem hominem exuentes, et nóvum, qui secundum Deum creatus est indu­entes, innocentes, immaculati, puri, innoxii, ac Deo dilecti effecti sunt, haeredes quidem Dei coliaeredes autem Christi. 6) Utut autem natura humana per peccatum sit sauciata, non tamen est in homine sive ratio, sive liberum arbitrium penitus exstinctum, sed duntaxat in viribus adtenuatum et inclinatum. 7) Hominem, imprimis in viribus quoque naturae per peccatum sauciatum, nihil, quod meritorium esset ad salutem, nisi adjutum gratia Dei, quae omne opus bonum salu­tare praevenit, comitatur et sequitur, operari posse. Denique 8) Quamquam omnis, quicunque carnali generatione ex Adam procedit, reus sit debiti et culpae peccati originális, Beatissimam tamen Yirginem Deus per gratiae privilé­gium, quam in Matrem Dei ab aeterno elegit, habito ad infinita Jesu Christi merita respectu, jam in conceptione sua, quam passivam dicunt, ab omni labe peccati originális praeservavit, atque stóla innocentiae indutam, non secus ac primum hominem, in justitia et sanctitate constituit. Quae praeter ista ab eruditis de indole peccati originális, aut de modo ejus propa­gationis disseruntur, non spectant ad positiva Ecclesiae catholicae dogmata, sed duntaxat ad opiniones Doctorum privatas, quae proin salva veritate libere in utramque partém agi­tari possunt, dummodo non fiat ab illis recessus, quae jam ab Ecclesia solemniter decisa et definita sunt. (Cf. Decreta Conc. Carthagin., Milevitani, Arausicani II. imprimis vero Tridentini Sess. Y. et YI, item Bullám Dogm. Fii IX. de anno 1855.) II. E Síudio Biblico. — Ostendatur Psalnium 2-dum esse Messianum et exponaíur illius sensus. Psalmum 2-dum esse Messianum praeter traditionem Judaeorum, sensum Eccle­siae et expositionem SS. Patrum patet : I. E testimoniis librorum ss. N. T. In specie : 1) Ipse Christus D. innuit de se sonare hunc psalmum, dum apoc. II. 26 — 28 custodienti „usque ad finem opera' 1 ejus promissionem facit : „dabo illi potestatem super

Next

/
Oldalképek
Tartalom