Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1859
Index
gentes, et reget eas in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringentur, sicut et ego accepi a Patre meo" idipsum cum gentibus facere. 2) Hoc ipsum indigitat S. Joannes, aut Angelus per ipsum apoc. 19. 15. dum de Jesu ait : „De ore ejus procedit gladius, — — ut in ipso percutiat gentes. Et ipse reget eas in virga ferrea" citans et Christo D. adplicans verba psalmi 2-di v. 9. 3) Primi Jerosolymitani Christiani audientes a Petro et Joanne Apostolis, quomodo principes sacerdotum praedicationi evangelicae resisterent Act. 4, 25 significant psalmum 2-um propheticum esse, dum aiunt : Domine! „qui Spiritu sancto per os patris nostri Dávid pueri tui dixisti : Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania. Adstiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum, adversus Dominum et adversus Christum ejus. 1 1 Porro ostendunt de JESU Christo haec dicta fuisse, inque eo impleri, dum addunt v. 27 : ,,Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sancturn puerum tuum Jesum, quem unxisti. Heródes et Pontius Pilátus cum gentibus et populis lsraelVera autem eos dixisse et prophetiam psalmi 2-di recte de JESU Christo exposuisse confirmavit sequens miraculum, de quo v. 31. : „Cum orassent, motus est locus, — — — et repleti sunt omnes spiritu sancto. i í 4) Sed clarissime probatur ex S. Paulo psalmum 2-dum de JESU CHRISTO esse intelligendum. Nam Act. 13, 33 resurrectionem JESU CHRISTI (generationem ad vitám aeternam) in psalmo 2-do praedictam fuisse dicit : „Resuscitans JESUM, sicut et in psalmo 2-do scriptum est: Filius tneus es tu, ego hodie genui te.' c In epistola vero ad Hebraeos 1, 5. e psalmo 2-do probat JESU CHRISTI praecellentiam prae Angelis, seu ejus divinitatem, scribens : „Cui enim dixit aliquando Angelorum : Filius meus es tu, ego hodie genui te?" Ergo JESU CHRISTO dixit Páter haec verba in psalmo 2-do qui proin Messianus esse debet. Quod patet II. E notis internis psalmi. Etenim 1. Tantam repugnantiam a gentibus, populis, regibus, principibus, quanta 1 — 2 versibus memoratur Dávid non fűit passus, sed CHRISTUS D. — 2. Dávid non fűit filius Dei naturalis a Patre ab aeterno natus, sicut de subjecto psalmi versu 7-o dicitur, et soli Yerbo incarnato convenit. — 3. Dávid, aut quiscunque altér rex nunquam habuit regnum ad terminos terrae propagatum, quod subjecto psalmi promittitur, et in CHRISTO JESU impletum est per Ecclesiam catholicam. Expositio Psalmi littcralis. Psalmus hic, sicut quidam alii adhuc, choralis est, in quo duo chori cum Messia ipso alternative loquuntur de triumpho Ecclesiae CHRISTI, et de ruina incredulorum. Chorus primus. 1. Quare fremuerunt, quare tumultuantur gentes et populi meditati sunt inania, vana excogitant consilia. 2. Adstiterunt consurgunt reges terrae et principes convenerunt in unum, communi