Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1858

Index

Praedecessores Nostri in hisce Indultis tribuendis integram inviolatamque legem esse voluerunt, ut scilicet praedictis diebus nihil in Ecelesiis unquam innovaretur quoad con­suetum divinorum officiorum ordinem et ritum, utque omnia eo prorsus modo perageren­tur quo antea peragi solebant, cum enunciata Urbani YIII Constitutio plene vigeret, qua festi de praecepto dies servandi fuerant praescripti. Ex quo parochi vei facile intelligere poterant, se illis diebus minimé expeditos esse ab obligatione applicandi pro populo Mis­sam, quae potissima ritus pars est, animo praesertim reputantes Pontificia Rescripta eo pláne, quem praeseferunt, sensu esse omnino accipienda, et illa strictissimae esse inter­pretationis. Accedit etiam, ut haec Sancta Sedes in plurimis peculiaribus casibus de huius­modi parochorum onere consulta haud omiserit per suas praesertim Congregationes sive Concilii, sive Fidei propagandae, sive Sacrorum Rituum, sive etiam per Sacram Poeniten­tiariam saepissime respondere et edicere, parochos eidem oneri esse obnoxios applicandi pro populo Missam illis etiam diebus, qui de festorum ex praecepto dierum numero fue­rant sublati. Itaque rebus omnibus maturo examine perpensis, atque in consilium adhibitis non­nullis Yenerabilibus Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus Nostrae Congregationis Tri­dentinis Decretis tuendis, interpretandisque praepositae, hanc Vobis Yenerabiles Fratres, Encyclicam Epistolam scribendam esse censuimus, ut certam et constantem normám legem­que constituamus ab omnibus parochis sedulo, diligenterque observandam. Quamobrem hisce Litteris declaramus, statuimus atque decernimus, parochos, aliosque omnes animarum curam actu gerentes sacrosanctum Missae sacrificium pro populo sibi commisso celebrare, et applicare debere tum omnibus Dominicis, aliisque diebus, qui ex praecepto adhuc ser­vantur, tum illis etiam, qui ex huius Apostolicae Sedis indulgentia ex dierum de praecepto festorum numero sublati, ac translati sunt, quemadmodum ipsi animarum curatores debe­bant, dum memorata Urbani VIII Constitutio in pleno suo robore vigebat, antequam festívi de praecepto dies imminuerentur, et transferrentur. Quod vero attinet ad festos translatos dies id unum excipimus, ut scilicet quando una cum solemnitate divinum officium transla­tum fuerit in Dominicum diem, una tantum Missa pro populo sit a parochis applicanda, quandoquidem Missa, quae praecipue divini officii pars est, una simul cum ipso offieio translata existimari debet. Nunc vero paterni animi Nostri caritate illorum parochorum tranquillitati prospicere volentes, qui ob assertam consuetudinem memoratis diebus Missam pro populo applicare omiserunt, eosdem parochos ab omnibus quibusque praeteritis omissionibus lAuctoritate Nostra Apostolica plenissime absolvimus. Et quoniam non dcsunt animarum curatores, qui peculiare aliquod reductionis, uti dicunt, Indultum ab hac Apostolica Sede obtinuere, con­cedimus, ut ipsi huiusce Indulti beneficio perfrui pergant iuxta tamen conditiones in Indulto expressas, et donec parochorum officium exercuerint in paroeciis, quas inpraesentiarum regunt et administrant. Dum autem haec statuimus, et indulgemus, in eam profecto spem erigimur fore,

Next

/
Oldalképek
Tartalom