Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1858

Index

Venerabiles Fratres, ut parochi maiore usque animarum studio et amore incensi huic obli­gationi applicandi Missam pro populo diligentissime ac religiosissime satisfacere glorientur serio considerantes uberrimam caelestium praesertim munerum, ac bonorum copiam, quae ex hac incruenti, divinique Sacrificii applicatione in christianam plebem eorum curae com­missam abunde redundat. Cum vero Nos minimé lateat, peculiares casus contingere posse, in quibus gro re ac tempore aliqua huius obligationis remissio parochis sit tribuenda, scia­tis velimus, ab omnibus Nostram Concilii Congregationem unice esse adeundam ad huius­rnodi obtinenda indulta, illis dumtaxat exceptis, qui a Nostra Congregatione fidei propa­gandae praeposita pendent, cum opportunas utrique Congregationi contulerimus facultates. Nihil pláne dubitamus, Venerabiles Fratres, quin pro exímia vestra episcopali sol­licitudine omnibus et singulis vestrarum Dioecesium parochis, nulla interposita mora, sedulo manifestare velitis quae in hisce Nostris Litteris de eorum obligatione applicandi pro populo sibi commisso sacrosanctum Missae sacrificium suprema Nostra Auctoritate confirmamus ac denuo constituimus, volumus, praecipimus, et mandamus. Ac persuasissi­mum quoque Nobis est, Yos maximam adhibituros esse vigilantiam, ut animarum curato­res hanc etiam sui muneris partém diligenter impleant, ac stúdiósé observent quae a Nobis in hisce Litteris statuta atque sancita sunt. Optamus autem ut harum Litterarum exemplar in Tabulario episcopalis cuiusque vestrum Curiae perpetuo asservetur. Cum autem, Venerabiles Fratres, probe noscatis, sacrosancto Missae sacrificio ma­gnam íidelis populi contineri eruditionem, ne intermittatis unquam parochos praesertim, aliosque divini verbi praecones, et eos quibus demandatum est munus erudiendi christia­num populum, monere, hortari, ut fidelibus populis tam sancti tamque admirabilis Sacri­ficii necessitatem, praestantiam, magnitudinem, finem, fructus studiosissime et accuratissime exponant explicent, ac simul fideles ipsos excitent, inflamment, quo eidem Sacrificio ea qua par est fide, religione ac pietate frequentissime intersint. ut divinam misericordiam, et omne, qiio indigent, beneficiorum genus sibi comparare queant. Neque desinatis, omnem operám et industriam impendere, ut vestrarum Dioecesium Sacerdotes ea morum integri­tate, gravitate, eaque totius vitae innocentia, sanctitate emineant, quae illos omnino decet, quibus unis dátum est divinam consecrare Hostiam, ac tam sanctum, tamque tremendum perficere Sacrificium. Quocirca omnes sanctissimo Sacerdotio initiatos etiam atque etiam monete, urgete, ut serio meditantes ministerium quod acceperunt inDomino, illud impleant, et continenter memores dignitatis, ac caelestis potestatis qua praediti sunt, virtutum omnium splendore, ac salutaris doctrinae laude refulgeant, summaque animi contentione in divinum cultum, divinasque res et animarum salutem incumbant, ac seipsos hostiam vivam et san­ctam Domino exhibentes, et mortificationem Jesu in suo corpore semper circumferentes puris manibus, et mundo corde placationis Hostiam rite offerant Deo pro sua ac totius mundi salute. Denique nihil Nobis gratius, Venerabiles Fratres, quani hac etiam uti occasione, ut iterum testemur, et confirmemus praecipuam, qua Vos omnes in Domino prosequimur,

Next

/
Oldalképek
Tartalom