Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1858
Index
cum idem Concilium disertissimis, gravissimisque verbis edoceat „praecepto divino mandatum esse omnibus, quibus animarum cura commissa est, öves suas agnoscere, pro kis sacrificium o/ferre" '). Notissimae quoque Yobis sunt felicis recordationis Benedicti XIV Decessoris Nostri Litterae die 19. Augusti anni 1744 datae, quibus de hac obligatione copiose, sapienterque loquens, ac Tridentinorum Patrum mentem uberius explicans et confirmans, ad omnes controversias, quaestiones dubitationesque amovendas , clare aperteque declaravit et constituit, parochos, aliosque omnes animarum curam actu habentes debere Missae sacrificium pro populo sibi concredito peragere omnibus Dominicis aliisque de praecepto festis diebus, et illis etiam, quibus ipse in nonnullis Dioecesibus dierum de praecepto festorum numerum imminuens permiserat populis in servilia opera incumbere, sed caverat tamen, ut ipsi populi obligationi de Sacro audiendo satisfacere deberent 2). Non mediocri certe iucunditate perfundimur, Venerabiles fratres, cum ex relationibus, quas de vestrarum Dioecesium statu cum summa vestri nominis laude, ac pari animi Nostri gaudio ad Nos, et hanc Apostolicam Sedem veluti officii vestri ratio postulat, mittendas curatis, agnoscamus, animarum curatores huiusmodi sui muneris obligationem diligenter implere Dominicis et aliis, qui adhuc ex praecepto servantur, diebus, quibus Missae sacrificium pro populo sibi tradito celebrare haud omittunt. Sed nimine ignoramus, plűribus in locis id a parochis iamdiu praetermitti solere aliis illis diebus, qui antea veluti festi de praecepto erant colendi iuxta Constitutionem felicis memoriae tlrbani VIII Decess oris pariter Nostri 3), et quibus haec Apostolica Sedes annuens variis Sacrorum Antistitum postulationibus, ac prae oculis habens causas, rationesque ab ipsis expositas , dum imminuit festos de praecepto dies, non solum permisit, ut populi servilibus operibus vacare possent, verum etiam indulsit, ut ipsi ab obligatione audiendi Sacrum essent exempti. Ubi enim haec benigna Sanctae Sedis Indulta in lucem prodierunt, statim plurium regionum parochi existimantes, se hisce diebus ita reductis solutos esse ab obligatione peragendi Sacrum pro populo, obligationem ipsam implere pláne neglexerunt. Hinc porro invaluit consuetudo, ut earumdem regionum Parochi commemoratis diebus sacrosanctum Missae sacrificium pro populo applicare cessaverint, nec defuere qui eiusmodi consuetudinem tueri ac defendere non dubitarunt. Nos igitur de spirituali universi Dominici gregis Nobis divinitus commissi bono vei maximé solliciti, ac non parum dolentes, ex huiusmodi praetermissione fideles illorum locorum populos maximis spiritualibus fructibus privari, tanti momenti negotio occurrere statuimus, cum praesertim noscamus, hanc Apostolicam Sedem docuisse, parochos diebus festis etiam reductis debere Sacrum pro populo celebrare. Et sane quamvis Komani Pontifices Decessores Nostri enixis Sacrorum Antistitum petitionibus, ac variis pluribusque fidelium populorum indigentiis, et gravibus rerum temporum ac locorum rationibus permoti festos de praecepto dies imminuendos censuerint, ac simul benigne concesserint, ut populi hisce diebus servilia opera libera exercerent, quin Sacrum audire deberent, tamen iidem ') Concil. Trid. Sess. 23. cap. 1. de Reformat. — 2) Bened. XIV. Litt. Encycl. „Cum semper oblatas" Die 19. Augusti 1744. — 3) Úrban. VIII Constit. „Universa per orbem" Idib. Septembr. 1642.