Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1858
Index
62 latur" '). Atque haec est munda illa oblatio, quam nulla offerentium indignitas ac malitia inquinare unquam potest, et quam Dominus per Malachiam nomini suo, quod magnum futurum esset in gentibus, a solis ortu usque ad occasum in omni loco mundam oíFerendam esse praedixit 2). Quae quidem oblatio ineffabili prorsus fructuum ubertate redundáns praesentem aeque ac futuram vitám complectitur. Ea enim oblatione piacatus Deus gratiam, donumque poenitentiae eoncedens, erimina et peccata etiam ingentia dimittit, ac licet peccatis nostris graviter offensus ab ira ad misericordiam, a iustae animadversionis severitate ad clementiam traducitur; ea temporalium poenarum reatus et obligatio dissolvitur; ea defunctorum in Christo animae nondum ad plénum purgatae sublevantur; ea obtinentur quoque temporaria bona, si tamen potioribus non officiant; ea Sanctis, et in primis Immaculatae Sanctissimaeque Dei Genitrici Yirgini Mariae eximius quidam honor, cultusque coneiliatur. Quocirca ex Apostolorum traditione divinum Missae Sacrificium offerimus „pro communi Ecclesiarum pace, pro recta mundi compositione, pro imperatoribus, militibus, soeiis, pro iis, qui infirmitatibus laborant, qui afflictionihus premuntur, et universim pro onmibus, qui opis indigent, et pro defunctis in purgatorio degentibus, maximum hoc credentes adiumentnm illis animabus fore, pro quibus oratio defertur, dum sancta et perquam tremenda coram iacet victima 3). Cum igitur nihil sit maius, nihil salutarius, nihil sanctius, nihil divinius incruento Missae sacrificio, quo idem corpus, idein sanguis, idem Deus et Dominus Noster Jesus Christus Deo pro omnium salute in altari per Sacerdotes oífertur, et immolatur, iccirco Sancta mater Ecclesia tanto divini sui Sponsi ditata tliesauro nunquam destitit omnem curam, operám, diligentiamque in id eonferre, ut tam tremendum mysterium a Sacerdotibus,, qnanta maxima fieri posset, interiore cordis munditia ac puritate perageretur, debitoque sacrarum caeremoniarum, ac rituum apparatu, cultuque celebraretur, ut ipsius mysterii magnitúdó et maiestas vei externa quoque specie magis eluceat, et íideles ad rerum divinarum, quae in tam admirabili ac venerando Sacrificio occultae continentur, contemplationem exeitentur. Ac pari sollicitudine, studioque ipsa pientissima Mater nunquam cessavit suos fideles filios commonere, hortari, et inflammare, ut ea, qua oportet, pietate, veneratione ac devotione ad hoc divinum Sacrificium frequentissime convenirent, praecipiens, ut eidem omnibus de praecepto festis diebus ipsi interesse omnino deberent, animis ad illud, oculisque religiosissime intenti, quo divinam exinde misericordiam, omniumque bonorum copiam sibi felicissime comparere possent. Jam vero cum omnis Pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituatur in iis, quae sunt ad Deum, ut offerat dona et sacrificia pro peccatis, tum pro egregia vestra sapientia apprime cognoscitis, Yenerabiles Fratres, sacrosanctum Missae sacrificium ab animarum pastoribus esse applicandum pro populo eorum curae commisso, et huiusmodi obligationem ex Divino praecepto descendere iuxta Concilii Tridentini doctrinam, ') S. Gregor. M. Dialóg, lib. 4. cap. 58. — *) Malach. cap. 1. — ') S. Cyril. Hierosol. Cateches. 23. Mystag. 5 de sacra Liturg.