Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1858

Index

quia merito supponitur, eurn qui querelam suam in chartam conjicit, super illius indole et sequelis omnia etiam diligentius expendisse, et mentem suam disertius explicuisse, quam si id, nefors in impetu affectus, oraliter faciat; — si tamen id scripto fieri non possit, et querela oraliter proponatur, hanc Commissarius et Nótárius in protocollum sumat in forma sequente: Protocollum inscribatur: Actio N. N. contra N. N. ad separationem perpetuam vei temporaneam a thoro et mensa ex adulterio vei saevitie etc. anno, mense, die N. erecta; — tum quaeratur ex Actore et inseratur:nomen et cognomen eius et alterius con­jugis, conditio, aetas, religio (ob mixta matrimonia), domicilium, tempus et locus initi matrimonii, prolium numerus, aetas et sexus, num hae ex eodem vei prioré matrimonio susceptae, tempus coeptorum inter conjuges litigiorum, occasio et causae eorumdem; — ad haec exquirenda et inserenda est secundum omnes circumstantias causa illa, ex qua coniux ad impetrandum divortium agit, — quo in merito non sufficit communis aliqua declaratio, e. g. dira afflictio, saevities etc., sed ipsa specialia facta, e quibus ad divortium proceditur — fundamentum causae — clare et praecise exponenda sunt '); — allato fun­damento causae producat conjux querulans probationis média, quibus querelam suam fül­eire potest, nimirum testes, (horum etiam conditionem et domicilium), instrumenta littera­ria etc. 2); — denique Actor diserte exponat petitum causae, num scilicet separationem perpetuam vei ad tempus tantum deposcat 3). 13) Haec omnia fideliter et quasi ex ore querulantis in genuina simplicitate sua, eodem praesente, protocollo inferantur, quin Commissarius propria nefors sensa sua qua­cunque sub specie interiieiat, — inserta vero mox Actori perlegantur, quaerendo ex eo, num actio, uti hanc ipse concipit, rite protocollo illata sit, num nihil mutandum aut adii­ciendum cupiat; responsum protocollo mandetur, idque, penes adclusionem testimonii parochialis de tentata reconciliatione, solita in forma apposito anno, mense et die conclu­datur, ac per Actorem ex una, tum per Commissarium et Notarium ex alia parte subseri­batur. Actore vero seribendi ignaro, ipse pone nomen suum manu Notarii seribendum con­suetam crucem manu propria adponat. 14) Si coniux querulans actionem suam scripto substernat, viderit Commissarius, ne ea ad ipsum, sed semper ad Tribunal Matrimoniale dirigatur et inseripta sit, uti et proprio Actoris nomine firmata aut signata; — hanc Commissarius requisito praevie testi­monio de tentata per Parochum reconciliatione recipiat et perlustret, sique in ipsa quid­piam e superius recensitis protocolli punctis desiderari animadverterit, id Commissarius ipse rite supplere debet, non in ipso libello actionali, nam huic nihil inseribere licet, sed in charta distincta, in forma protocolli suppletorii. — Ad haec perlegatur ei libellus ipse actionalis, et quaeratur : num idem sensa eius genuine exprimat, — legatur ipsi etiam supplementum protocollare, et mutatis si quae nefors mutanda postularet, id solita cum forma et subseriptionibus claudatur. ') Decretal. cap. 2. 3. de libelli oblat. II. 3. et Instruct. pro Judic. Ecclesiast. §. 215. s) Instruct. pro Judic. Eccles. I. A. §§. 126. 215. — 3) Decretal. cap. 2. de verbor. signific. V. 11. in Clement.

Next

/
Oldalképek
Tartalom