Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1858

Index

15) Huiusmodi insuper protocollo inserenda sunt alia quoque adiuncta, quae in causa quapiam peculiariter nefors subversantur; talia sunt: a) si eoniux querulans asserat, se citra magnutn animae, vitae et valetudinis suae discrimen conjugale vitae consortium continuare non posse, et idcirco adhuc ante dccisionem causae separatam habitationem et honestam sustentationem sibi e reditibus viri sui assignari petat '); — b) si coniuges iam prius ab in vicém recedentes, actu separati vivant, — quo in casu causa huius separationis, uti et locus commorationis utriusque coniugis in protocollo diserte exprimenda; — c) si inter Commissarium et coniuges lite agentes aut vero testes , ad quos provocatio fit, talis interveniat relatio (herus, consanguineus, familiaris alicuius e coniugibus, creditor vei de­bitor eius in summa magna), e qua supponi possit, contra ipsum Commissarium undeunde nefors excipi posse 2). — Quidquid e tribus his obtinuerit, hoc in protocollo locum liabere debet, ut Tribunal Matrimoniale circa id ab exordio ipso litis congrue disponere possit; — si tamen praerecensita talis relatio apud Notarium duntaxat intercedat, hoc in considera­tionem sumendum non est. 16) In his consistit Commissarii munus in excipienda coniugis querulantis actione, quam lingua illius in protocollum sumtam Tribunali Matrimoniali subster­net 3), quin ut suapte liquet Commissarius coniugem etiam alterum audire deberet. — Si attamen hic sua sponte compareret et querelas partis alterius secum connnunicari postularet, id omnino fiat, et declaratio, quam ipse ad singula accusationis puncta aut circa adducta probationis média nefors depromit, uti etiam diserta confessio quam forte elicit, aut querelae ab illo contra coniugem agentem allatae, confecto distincto eatenus protocollo inserenda et subscriptionibus uti superius authenticanda erunt. II. Modus instituendi ipsam praeviam Inquisitionem. 17) Tribunal Matrimoniale, examinato libello vei protocollo actionali , nisi causae pro divortio propositae prorsus insufficientes comperiantur, nxox praeviam inquisitionem in regula eidem Commissario peragendam committet. 18) Praevia haec ínquisitio ab lnquisitione probatoria seu stricte iudiciaria discer­nitur eo, quod illa benevola solum indagatio sit in veram causae indolem , ex qua dein illius decursus brevi via ac citra ambages terminari possit; testes audiuntur quidem et documenta recipiuntur, sed praecipue eo scopo, ut causa apprime impatescat, et ut per tenores depositionum documentorumque, aut eoniux querulans ad actionem suam ceu in­fundatam retraliendam inducatur, aut pro re nata eoniux accusatus ad recognoscendam veritatem permoveatur vei de actionalis meriti realitate convincatur. — Hinc patet, quanta cura praevia huiusmodi indagatio tractanda sit, cum ipsa recte ob hos quos pro ducit eífe­') Lex Civil. Matrim. ddo. 8-ae Octobr. 1856. §. 60. et Instruct. pro Judic. Eccl. I. A. §. 236. — 2) Decretal. cap. 17. et 25. de Offic, et potest. deleg. I. 29. — cap. 36. de appellat. II. 28. et huius glossa , item can. 78. 79. caus. XI. <ju. 3. demum Instruct. pro Judic. Eccl. I. A. §. 100. — 3) Instruct. pro Judic. Eccl. I. A. §. 216.

Next

/
Oldalképek
Tartalom