Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1858
Index
noraine agit, pro causa eadem cognoscenda competens sit — super ea iudicare possit et debeat; omnis enim actus a judice non competente proveniens suapte nullus est '). — Sanctione legis eccles iasticae et civilis 2). Judicis competentia oritur, seeundum religionem, — et seeundum locum domicilii litigantium conjugum. Spectata religione conjugum: Tribunal Matrimoniale Ecelesiasticum competens est : a) in matrimoniis pure catholicorum 3); — b) in matrimoniis ab origine mixtis, ubi perinde est, num vir vei mulier catholicam fidem profiteatur, perinde etiam, num pars catholica, vei pars non catholica litem moveat; imo si in matrimonio quodam ab origine mixto pars catholica tardius a fide deficiat, pars vero non catholica ad fidem catholicam convertatur, utraque litem coram Tribunali Ecclesiae catholicae suscitare potest et debet 4); — c) in matrimoniis ab origine non catholicis, quae tardius per conversionem alterutrius conjugum fiunt mixta; — in his tamen Tribunal Ecclesiae Catholicae ius dicere potest tunc solum, si litem moveat par sad fidem catholicam conversa 5). — Eespectu domicilii vero : conjuges in causis matrimonialibus subsunt illi Episcopo, in cuius Dioecesi maritus domicilium habét 6), uxor enim mariti sui domicilium sequi tenetur; utraque igitur pai's in causa sua matrimoniali ad Tribunal illius Episcopi semet convertere debet, in cuius Dioecesi vir domicilium habét 7). — Excipiuntur duo casus 8) : a) si conjuges divortio ad thorum et mensam iudicialiter iam pronunciato, in diversis Dioecesibus separati vivant, — et b) si maritus uxorem suam malitiose deseruisset et sedem suam in alia Dioecesi fixisset; — priori in casu,, conjux nefors denuo accusans, se convertet ad Episcopum illius Dioecesis, in qua pars accusata domicilium habét; in postremo vero, mulier actionem instituere potest apud illum Episcopum, in cuius Dioecesi ipsa domicilium agit, idque ex ea causa, quia e perfida desertione viri non potest in uxorem resultare obligatio, nóvum illius domicilium sequendi. — Si ad has legum dispositiones rite adverteritCommissarius,profecto in omni occurrente casu mox determinabit, num querelam sibi propositam relate ad Tribunal Archi-Episcopale, cuius nomine ipse agit, recipere possit, aut conjugem accusantem ad aliud competens fórum relegare debeat. — Idipsum eidem pro norma sit relate ad propriam eiusdem competentiam in casu illo, dum unus conjugum in territorio eiusdem, altér vero in territorio alio habitat. 10) Competentia fori recognita, intendat Commissarius : num adsit causa canonica petendi separati o nem a thoro et mensa. Causae tales e diserta ss. Canonum et Instructionis pro Judiciis Ecclesiast. Imp. Austr. mente sunt : si pars una conjugum adulterium committat 9), — si conjux partém alteram ad defectionem a fide catholica, aut ad vitia vei erimina sollicitet 1 0),— si per iniurias reales, vei per continuatas acerbiores animi afflictio') Decretal. cap. 3. de consuetud. I. 4. — cap. 4. de iudic. II. 1. — reg. Jur. 26. in VI. — 2) Decretalium titulus „de foro competenti" II. 2. — e tiam in VI. II. 2. et in Clement. II. 2. Porro in Lege civili Matrim. ddo. 8-ae Octobr. 1856. §§. 59. et 66. et in Instruct. pro Judic.Eccles. I. A. §§-i 41. et 96. — 3) Lex civilis Matr. 8-ae Oetobr. 1856. §. 59.— ') Ibidem §-o eod. - 5) Ibidem §. 66. - «) Instruct. pro Judic. Eccl. I. A, §§. 40—45. - 7) Ibid. §. 96. — 8) Ibid. §. eod. — 9) Matth. 19. — Decretal. cap. 4. de divort. IV. 19. — can. 1. et 2. caus. XXXII. qu. 1. — Instruct. pro Judic. Eccles. I. A. §. 207. - ">) Decretal. cap. 2. de divort. IV. 19. — can. 5. caus. XXVIII. qu. 1. Instruct. pro Judic. Eccles. I. A. §. 208. Sollicitatio et adursio ad erimina requiritur, si enim vir fur vei praedo sit, mulier propterea separationem petere non potest, citato cap. 2. de divort.