Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1858

Index

obstetrices, vei alios laicos necessitate vrgenle baptisati per Sacerdolem „semper" snb con­ditione rebaptisentur." Et ordinatio liaec adusque revocata non est, proinde vim obiigandi etiamnum liabet. Ad 4-um. Neuter prolem tenentium spirituálém cognationem cum ullo et ulla con­traxit. Non 1-mo Ignatius, quia ut levans spirituálém cognationem contrahat, e sententia Doctorum Juris reliqua inter requiritur, a) ut is sit a parentibus prolis baptisandae, vei a parocho ad hoc munus designatus; b) ut id non materialiter tantum, sed animo susceptoi'is, sive cum intentione id munus gerendi faciat. (Yideatur Liguori Theol. Morál. Tom. IV., pag. 592 — 3). Jam vero de Ignatio neutrum horum potest dici: quia in casu allato directe notatur: a) quod nisi casu praesens tenuerit prolem, b) non e sententia parentum prolis eandem tenuisse, et facto illo probatur, quod tardius non is, sed Administrator fuerit requi­situs, ut patrinum agat. 2-do. Administratorem non contraxisse cognationem spirituálém inde patet, quia in casu dicitur : dum ille prolem tenuit, nisi cerimonias fuisse suppletas, tunc autem non contrabi cognationem spirituálém extra onine dubium est. (S. Congr. 13. April. 1699 et 16. Mai. 1711. Zamb. T. 4. pag. 215.) Ad 5-um. Cum secundum mox dicta nulla inter Ignatium et seu Catharinam, seu Elisabetbam intereedat cognatio spirituális, idem Ignatius cum alterutra liarum, dummodo nullum aliud obstet impedimentum, matrimonium inire potest. Y. Scholarum dominicalium practicum momentum. Impedimenta qualiter superanda? Quis practicus adhibendus est modus? Quae exinde in vitám quotidianam bona proveniunt? Per Scholas dominicales intelligitur, iuventutis utriusque sexus, diebus festis et dominicis, ad íidei articulos et quaedam scitu necessaria, institutio. I. Illarum practicum momentum ad sequentia reduci potest. Prolium ad Scholas triviales obligatarum aetas non fert omnes doctrinas, quae adolescentibus communicandae sünt. Imo et quae in tenera illa aetate hausta sunt Religionis seu rectae moralitatis prin­cipia, l'acili negotio in oblivionem abeunt, nisi sequatur reeapitulatio. Sane experientia teste ipsa quoque aetas adultior eorum, quorum non habét continuum usum, memóriám faeile perdit. Quid proin dicamus de illa aetate, quae suas ideas continuo mutat, et nisi novae notitiae suggerantur, omnium obliviscitur. Cuius rei clarissimum exemplum in illis cernitur, qui dum ad paschalem confessionem praeparantur, enormem suam ignorantiam testatam faciunt, licet in scholis trivialibus, quas superarunt, debitum omnino adhibuerint conatum.— Insuper aetas, ad Scholas dominicales obligatorum recte illa est, quae plurimis Religionis seu rectae moralitatis subsidiis indiget. Haec nempe inter puerilem simplicitatem, et virilem soliditatem média instabilis aetas prout ad exorbitanduxn utplurimum prona, ita nonnisi religiosa institutione,et recti ordinis amore coerceri potest. Sane ferventiori sangvini, evol­ventibus semet naturalibus stimulis proximus est casus, nisi religiosa principia, etpiae praxes suppetant. — Hinc est, quod ubi nec dominicales Scholae, nec catecheses servantur, dierum

Next

/
Oldalképek
Tartalom