Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1858

Index

praeter Sacramenti ministros Patrini etiam et susceptores adiungerenlur." etc. Atque liis fere rationum momentis innixum Metrop.Consistorium Coloc. ddo. 25-ae Februarii a. 1847. sub Nr. 342. declaravit : baptisantem una patrinum agere non posse. Ad 3-um. Neutrius sententia est, ut in allato casu exponitur, simpliciter et absolute probanda. Non Administratoris deutralem prolem nullo habito anteactorum respectu bapti­sari volentis, quia de dogmate est: baptismum in casu necessitatis a quocunque valide con­ferri. In Catechismo enim Romano parte II. cap. II. quaest. XVIII. hanc in rem haec leguntur; „doceantur hdeles triplicem esse eorum ordinem; (a quibus Sacramentum baptismi valide confertur), ac in primo quidem Episcopos et Sacerdotes collocandos esse; . . . secundum ministrorum locum obtinent Diaconi : quibus sine Episcopi aut Sacerdotis concessu non licere hoc Sacramentum administrare plurima SS. Patrum decreta Dist. 93. ,,Diaconi" testantur. Extremus ordo illorum est, qui cogente necessitate sine solemnibus caeremoniis baptisare possunt; quo in numero svnt etiam omnes de populo,sive mares,sive foeminae, quam­cunque üli sectam proftleantur." Et Concil. Trid. Sess. VII. can. IV. de baptismo ita defi­nivit: „Siquis dixerit baptismum, qui etiam datur ab haereticis in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti cum intentione faciendi, quod facit Ecclesia, non esse verum baptismum, anathema sit." Pariter de dogmate est : „baptismum semel valide collatum iterari non posse." Ex characteris vi et natura, — dicitur in Catechismo Romano parte II. cap. II. quaest. XLI — ab Ecclesia definitum est, Baptismi Sacramentum nulla ratione iterandum esse. Et inferius : „Quemadmodum igitur naturali virtute semel tantum generamur, et in lucern edimur Sic etiam una est spirituális generatio, nec baptismus ullo unquam tempore iterandus est." Demum Concil. Trid. Sess. 7. can. XI. de baptismo ait: „Siquis dixerit verum et rite collatum baptismum iterandum esse .. . anathema sit." Cum igitur in allato casu obstetrix deutralem prolem in periculo vitae constitutam, adeoque in casu necessitatis po­tuerit valide baptisare, baptismum vero semel valide collatum iterare nefas sit : evidens est : sententiam Administratoris probari non posse. Ast neque sententia Capellani simpliciter et absolute probari potest. In re enim tanti ni omenti, uti est baptismus, omne prudens dubium abesse debere, et partém tutiorem sequi oportere, ipsa sana ratio svadét. Idcirco in allato casu Sacramentum baptismi sub conditione : „si non es baptisatus" fuisset administrandum, tanto magis, quia in decretis Visitationis Canonicae per piae me­moriae Archi-Episcopum Petrum Klobusiczky suo tempore peractae cetera inter praescri­bitur : „Quemadmodum parte ab una verum est, baptismum neque sub conditione iteran­dum esse, si indubie constat baptisantem obstetricem aut aliam laicam personam nihil eorum, quae ad valorem baptismi requiruntur, neglexisse; ita parte ab alia in praxi expe­rientia docet, laicos extra frequentiorem conferendi baptismi usum constitutos in casu instantis periculi et metus adeo perplexos reddi, ut non infundate conjiei debeat in praeci­cipite collati per ipsos baptismi actu quidpiam intermitti potuisse, quod ad substantiam sacramenti requiritur. Vigore itaque praesentium ordinamus, ut in posterum infantes per

Next

/
Oldalképek
Tartalom