Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1858
Index
5-to. An Ignatius seu Elisabetham, seu Catharinam ducere possit ? In singulis casibus exponantur momenta rationum, quibus asserta fulciuntur. Ad 1-um. Factum Administratoris ad provocationem patrinum agere volentis ceu illicitum, positivis quippe Canonum dispositionibus contrarium. reprobandum est. Nam Monachi patrinum agere positiva Ecclesiae lege prohibentur. Sic can. 103. Dist. 4. de Consecratione dicitur: „Non licet Abbati, vei monacho de baptismo suscipere filios, nec commatres babere." Idipsum disponitur etiam can. 104. Dist. 4. de Consecratione. Nomine monachorum autem hic intelligendos esse cuiusvis ordinis religiosos, proin etiam Administratorem ex Ordine S. Benedicti, patet e Rituali Romano, ubi titulo de patrinis dicitur: „Ad hoc autem — scilicet patrini munus — admitti non debent monachi, vei sanctimoniales, neque alii cuiusvis ordinis regulares a saeculo segregati." Quod ipsum statuitur etiam in Rituali Romano-Colocensi pag. 10. titulo de patrinis. Ad 2-um. Administrator Capellano non adveniente patrinum una, et baptisantem agere non potuisset, tum quia ceu religiosus patrini munus obire in sensu SS. Canonum (ut supra) proliibetur, et nisi baptisantem agere permittitur; tum, — abstrahendo etiam ab eo, quod Administrator ex Ordine S. Benedicti fuisse dicatur, — quia e dispositione Concilii Tridentini Sess. 24. cap. 2. de Reform. Matrim. item e declaratione S. Congregationis Concil. apud Pignatelli T. 7. consult. 93. n. 16. patrinus baptisandum sub administratione sacramenti baptismi tangere debet, etquidem ut consvetudo fert, manu dextra, cum autem et aquam eadem manu fundere debeat, patet physice impossibile esse, ut una eademque persona citra substitutionem baptisantem una, et patrinum agat. Insuper Sacerdos baptisans nomine Ecclesiae profért interrogationes pro hoc actu praescriptas, et patrinus nomine baptisandi respondet ad quaesita; Sacerdos baptisans repraesentat Ecclesiam, quae fidem baptisandi ore patrini prolatam excipit; haec autem ab uno eodemque fieri nequeunt. Igitur neque unus idemque citra substitutionem patrinum una et baptisantem agere potest. Ast neque alio, qui sui loco baptisandum levasset, substituto deutralis Administrator baptisantis una et patrini munere defungi potuisset, praeter dicta tum ideo, quod substitutio ex idea sua nisi in absentia designati patrini locum habeat; tum quia Concilium Tridentinum loco citato non obscure innuit patrinum a baptisante, et vicissim distinctos esse oportere , dum ait : „Parochus antequam ad baptismum conferendum accedat, diligenter ab eis, ad quos spectabit, sciscitetur, quem vei quos elegerint, ut baptisatum de sacro fonté suscipiant, et cum, vei eos tantum ad illum suscipiendum admittat, et in libro eorum nomina describat, doceatque eos quam cognationem contraxerint." — In Catechismo Romano vero iussu eiusdem SS. Concilii Tridentini edito parte II. cap. II. quaest. XX. in hanc rem ita habetur : „Accedit ad eos ministros, qui, ut hactenüs declaratüm est, Baptismum conficiunt, aliud etiam ministrorum genus, qui ad sacram et salutarem ablutionem celebrandam ex vetustissima catholicae Ecclesiae consvctudine adhiberi solent, ii nunc patrini, olirn susceptores, sponsores, seu fide iussores, communi vocabulo a rerum divinarum scriptoribus vocabanturEt inferius: „Exsplicare oportet (fidelibus), quae causa fuerit, cur ad Baptismum