Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1858

Index

Et congregabunt electos eius a qtiatuorventis,nempe ab Euró, qui ab oriente, Zephyro, qui ab occidente, Austro, qui a meridie, et Aquilone, qui a septemtrione spirat, adeoque a quatuor i. e. ab omnibus terrae partibus, etiam ex maribus et ex inferno, ut vidit S. Joan. Apoc. 20, 13. „Et dedit mare mortuos, qui in eo erant, et infernus dederunt mortuos suos, qui in ipsis erant." A summis coelorum usque ad terminos eorum. Id est: ab una extremitate coelorum usque ad aliam congregabunt Angeli omnes, sive in coelo, uti Sancti, sive in terra, sive sub terra in purgatorio vei inferno fuerint, seu ut S. Marcus dicit 13, 27. „a summo (extremo) terrae usque ad summum coeli." Hic quidem S. Matth. solos electos memorat, sed reprobos quoque per Angelos esse congregandos patet ex Matth. 13, 41. „Mittet Filius hominis Angelos suos et coliigent de regno eius omnia scandala et eos, qui faciunt iniquitatem." V. 32 — 33. Similitudine fici attentos reddit Christus Dominus suos fideles, quod ex datis signis possint rescire appropingvans excidium urbis et orbis : sicut dum ramus fici tener est, et fólia nata sunt, certum est aestatem prope esse. Y. 34. Praedicit Dominus generationem i. e. gentem Judaicam non esse praeteritu­ram, donec omnia haec fiant, quae de utroque excidio loquebatur. Etquidem natio Judaica Christo Domino coaeva adhuc superstes fűit in excidio Jerosolymorum, sed in suis posteris supererit etiam usque ad excidium orbis. IY. Elisabetha obstetrix filiam Catharinae neonatam in periculo vitae constitutam tenente Ignatio, — casu ibidem praesente, — baptisat. Interim neonata superstes manet, et ad Ecclesiam defertur. Nunc patrinum agere requiritur parochiae Administrator ex Or­dine S. Benedicti, qui absente Capellano anxius haeret, an una patrinum, et baptisantem agere possit. Ad haec superveniens Capellanus baptisantis munere fungitur, et intellecto e responsis prolem iam domi baptisatam esse, renuit nunc eandem abluere, sed nisi cerimo­nias vult supplere. Administrator vero propugnans in illis rerum adiunctis, dum infans in periculo vitae versatur, obstetricem non esse in statu sacramentum rite conferendi, urget nullo habito anteactorum respectü, infantem modo consveto baptisari. Ast Capellanus ad­ductis rationum momentis permovet Administratorem, qui a postulato etiam desistit, et nisi cerimoniae supplentur. Tardius Ignatius matrimonium inire meditatur seu cum Elisabetha, seu cum Catharina, quoniam ambae factae sunt liberae. Quaeritur : 1-mo. Quid de facto Administratoris patrinum agere provocati tenendum? 2-do. An Administrator Capellano non adveniente patrinum una et baptisantem agere potuisset? 3-tio. Utrius sententia probanda, an Administratoris deutralem prolem nullo habito anteactorum respectü baptisari volentis, vei Capellani nisi cerimonias supplentis; vei quid agendum fuisset? 4-to. Uter prolem tenentium, et cum quibus spirituálém cognationem contraxerit?

Next

/
Oldalképek
Tartalom