Memoria Rerum – Tanulmányok Bán Péter tiszteletére (Eger, 2008)

Tóth Péter: Kiadatlan oklevelek a Jászság középkori történetéhez

Tóth Péter: Kiadatlan oklevelek a Jászság középkori történetéhez 605 Petri nobiles de Kata et comes Paulus judex curiae nostrae eidem magistro Stephano contradictionis obstaculo obviassent et nos praedictis contradictoribus instru[...] exhibere et rationem dare, qua et quibus [...] terminum assignassemus, demum ipso assignato termino adveniente praedicti Gwg et Andreas nobiles de Katha recognoscentes se nichil juris de ipsa possessione habere, ipsam possessionem eidem magistro Stephano pacifice dimiserunt, praenominatus vero comes Paulus filius Symonis posthaec pluribus diebus transactis dixit, quod nichil commune adversus praedictam possessionem haberet, sed eadem [...] fratri suo modo defensoris attineret et quia idem Laurentius contradictionis obstaculo eidem magistro Stephano non obviavit, nos volentes justitiae tramitem observare, ut tenemur, volumus, ut secundario sibi statuenda reambuletur ordine juris possessio praenotata. Igitur fidelitati vestrae praecipiendo damus in mandatis, quatenus mittatis hominem vestrum pro testimonio fidedignum, quo praesente Jacobus fdius Martini de Sambuk, vel Ladislaus de eadem altera absente homo noster accedendo ad faciem saepedictae possessionis Tyukud vocatae, alio nomine Kerekodwor nuncupatae, in comitatu de Heweswywar juxta fluvium Zagywa existentis et convocatis vicinis et commetaneis suis, eandem per veteres et antiquas metas reambulando statuat saepedicto magistro Stephano, speciali notario nostra perpetuo possidendam contradictionibus praefatorum Gwg et Andreae dicti Zwnyug nobilium de Kata ac comitis Pauli fiIii Simonis non obstantibus, si per alios non fuerit contradictum. Contradictores vera alii contra eundem si qui fuerint, ad nostram citet praesentiam ad terminum competentem. Et posthaec seriem statutionis ipsius possessionis, cuius metae in prioribus Uteris vestris continentur, vel diem citationis et terminum assignatum ac nomina citatorum cum serie totius facti nostrae maiestati fideliter rescribatis. Datum in Wissegrad, sexta feria proxima ante festum Beatae Margarethae virginis et martyris, anno Domini millesimo trecentesimo tricesimo primo. Nos vero excellentiae vestrae mandatis obedientes, ut tenemur, cum eodem Jacobo filio Martini de Sambuk homine vestro Johannem praesbyterum ecclesiae nostrae praebendarium ad exequénda praemissa pro testimonio destinavimus, qui dicto negotio bene intenti et demum ad nos reversi concorditer nobis retulerunt, quod die Dominico post festum Beatae Margarethae virginis et martyris proxime praeteritum ad faciem possessionis Tyukud vocatae, vel alio nomine Kerekodvor nuncupatae, in comitatu de Heweswywar, circa fluvium Zagywa existentis accedendo, universis vicinis suis et commetaneis convocatis per veteres et antiquas metas eiusdem ipsam reambulassent, reambulatamque eidem magistro Stephano, speciali notario vestro statuissent perpetuo possidendam, nullo penitis contradictore existente. Et quia metae ipsius possessionis Tyukud in prioribus Uteris nostris continentur, nunc praesentibus non duximus inserendas. Datum feria quinta proxima post festum Beatae Margarethae virginis et martyris praenotatum, anno Domini millesimo trecentesimo tricesimo primo. Nos siquidem ex relatione praedictorum fidelium nostrorum, capituli videlicet ecclesiae Budensis huiusmodi veridica certitudinaliter informati praefatam possessionem Tyukud, alio nomine Kerekodvor nominatam ex certa scientia nostrae

Next

/
Oldalképek
Tartalom