Historia est… - Írások Kovács Béla köszöntésére (Eger, 2002)
TÓTH Péter: Frangepán Kristóf egri püspök és Perényi Péter követsége Zsigmond lengyel királyhoz (1540) • 411
(d) Reverendissimo dominó episcopo Agrensi responsum Accepimus literas paternitatis vestrae, quibus nos facit certiores esse sibi certo renuntiatum dominum Varadiensem episcopum sanscachem Belgrádi una cum Turcarum copiis ad se accersivisse, atque una admonet nos, ut memores, quibus olim verbis a simili re serenissimum Joannem regem deterrere simus conati, ne patiamur serenissimae filiae, nepotisque nostri nomine Turcas in Hungáriám accesseri. Ad nos ante hunc diem nihil fűit hac de re allatum, ac nos quidem conscios eius rei non esse non putamus esse quemquam, qui dubitet, satis enim id deciarat omnis vita nostra anteacta, quam spectatam omnibus et quod citra iactantiam dictum sit, probatam quoque esse confidimus. Sed nos ne serenissimam quidem filiam nostram, cuius religio nobis explorata est, ea de re quicquam scire certo nobis persuasum habemus, tantum abest, ut volente aut consentiente ea haec facta putet paternitas vestra. Aliorum facta praestare non possumus, ne vei ipsi, vei serenissima filia nostra indignum aliquid et indecorum faciamus, facile Christo adiuvante praestabimus. Extrema haec solent esse remedia, ad quae nulla in fortuna nostra confugere unquam vellemus. Nam quod in alio repraehendimus, quo tempore minas istas iaciebat paternitas vestra, id ipsi facere nunquam in animum inducemus, quodque tum a nobis dictum commemorat paternitas vestra, in eo perstamus, neque alii sumus futuri in causa serenissimae filiae et nepotis nostri, quam fuimus in causa defuncti regis, quem et ipsum fllii semper loco habebamus. Quo magis etiam nobis molestum illud accidit, quod seribit paternitas vestra, ut videamus, quid de nobis dicatur, cuius filiam quotusquisque eredet haec facere sine regis patris et consilio et assensu. Nos verő ita nos semper gessisse videmur, ut nihil dici de nobis possit, quod sit Christiano regi indignum. Secus qui si dicat aut dixerit, is de sua potius existimatione, quam de nostra detrahet. Quare iis est radicibus fundata, firmataque nullius ut calumniis aliquid de ea imminui possit, tantum abest, ut nos consilium aut assensum nostrum ad accesendos Turcas praebuerimus, ut ne serenissimam quidem filiam nostram, quae non degeneravit quicquam a virtute, religioneque paterna, ad eam rem unquam consensisse certo sciamus. De qua ne scivisse quidem, eam quicque etiam sponsionem facere dubitaturi non simus. Quare nihil est, quod vereatur paternitas vestra: sumus nos semper officii nostri, sumus professionis nostrae memores futuri. Itaque quoque videat paternitas vestra, ut quae sünt officii sui, quae sünt professionis suae, ea facit. Nihil est, quod magis ad eam pertineat, quam adesse viduae, non deserere pupillum, odia mitigare, dissidentes procerum animos in gratiam et concordiam reducere. Sic futurum est, ut nemo ad Turcarum auxilia confugiat. Vestra verő paternitas ista sua et de patria optime merebitur et non mediocrem apud homines laudem, apud Deum gratiam inibit, et nostrum sibi favorem tantum demerebitur, ut cogitaturi semper simus, 422