Historia est… - Írások Kovács Béla köszöntésére (Eger, 2002)
TÓTH Péter: Frangepán Kristóf egri püspök és Perényi Péter követsége Zsigmond lengyel királyhoz (1540) • 411
quemadmodum nos gratos et memores officiorum eius praestare possimus. Bene et feliciter valere paternitatem vestram. Vilnae, XXIV. Octobris, M. D. XL-mo. (e) Consiliariis regni Poloniae Reverende in Christo páter, sincere nobis dilecte! Mittimus sinceritati tuae instructionis exemplum, quae per nunctium reverendissimi domini Agriensis et magnifíci Petri Pereni proxime nobis est allata. Mittimus una et litterarum exemplum, quas manu sua scripsit ad nos dominus Agriensis. Ac utrique quidem iam respondimus, et instructioni, et litteris, sed ita tamen, ut quam ipsi expiscari fortasse a nobis volebant sententiam nostram suspenderemus. Nam neque de eo, num regnare vellemus nepotem nostrum, alterutram in partém quidquam respondimus, quod üli procul dubio scire maximé cupiebant, totumque illum locum de consilio dato per dominum Agriensem serenissimae filiae nostrae silentio praeteriimus, neque etiam facturos nos recepimus, ut authoritatem nostram interponeremus, ne Turcarum episcopus Varadiensis auxiliis uteretur. Illud tantum respondimus, neque nostra, neque serenissimae filiae nostrae voluntate, aut etiam scientia id fieri. Atque ita dubios eos et suspensos reliquimus de omnibus iis, quae üli quam maximé cognoscere ex nobis cupiebant. Cum enim res esse videremus arduas et difficües, non esse fas putavimus absque sinceritatis tuae et aliorum regni nostri senatorum et consiliariorum consilio certi aliquid respondere. Quare hortamur sinceritatem tuam atque ab ea postulamus, ut suam nobis sententiam perscribat. Est enim haec nobis, si fűit ulla aliquando, anceps et perdifficilis deliberatio. Serenissimo quidem Romanorum regi quod ita factum necessarium esse iudicabamus, animi nostri sententiam pláne aperuimus, nosque non impedituros quo minus ille regnaret, promisimus. Quam deliberationem nostram tacitam esse voluimus, ne qua ad proceres Hungáriáé permanaret. Nunc statuere satis non possumus, an ii ipsi proceres diutius adhuc de eo, quod deliberatum a nobis est, celandi sint, ac suspensi quodam modo tenendi, an potius ipsis quoque aperiendum est id, quod animo nobiscum constituimus. Scimus eo animo esse quosdam erga serenissimum dominum Romanorum regem, ut Turcarum iugum, quam illius impérium ferre sint paratiores. In quorum manibus cum et arces quaeque munitissimae, et non contemnendi thesauri sint defuncti regis, qui proprie ad nepotem nostrum pertinent, veremur, ne et se, et arces illas cum thesauris Turcis dedant, si nostro se praesidio destitutos esse prorsus intellexerint. Qua ex re multum ad nepotem nostrum, regnumque Hungáriáé universum incommodi et periculi esset perventurum. At si celemus diutius, qui haerent adhuc, neque alieno a nobis animo esse videntur, neque satis habent cum animo suo constitutum, quid consilii capiant, eorum voluntates prorsus et a nobis, et a serenissima filia nostra disiungemus. Quamobrem perscribat nobis sinceritas tua, putet ne diutius 423