Historia est… - Írások Kovács Béla köszöntésére (Eger, 2002)

TÓTH Péter: Frangepán Kristóf egri püspök és Perényi Péter követsége Zsigmond lengyel királyhoz (1540) • 411

sime rex, cum oratorem serenissimi domini mei quondam regis defuncti apud vestram sacram maiestatem Vilnae agerem, et falso fuisset relatum maiestati vestrae dominum regem meum Turcas in Hungáriám vocasse in sui subsidium, quam religiose, quam Christiane, quam severe improbabat factum hoc maiestas vestra, asserens debuisse potius dominum regem defunctum omnia extrema páti, quam ad haec venire. Maiestas itaque vestra, tanquam prudentissimus princeps, amore Iesu Christi crucifixi, quod maliis iuste improbavit, ne velit in filia admit­tere, vei in his convivere. Nam cum his et similibus nihilo meliorem fortunam videó futuram, vei filiae maiestatis vestrae, vei nepotis culpa facti apud Deum érit penes illos, qui vei talia admittunt, vei consentiunt facientibus. De regno autem fiet id, quod Deus iudex iustus sua praeordinaret providentia. Maiestati vestrae supplico tanquam dominó meo clementissimo, velit ignoscere mini, si li­berius scripserim, quam tanto principi deceret, ad hoc enim teste Deo et consci­entia nihil aliud me compulit, nisi amor et reverentia vestrae sacrae maiestatis et suorum, et zelus domus Domini. Maiestatem vestram sacram ad longa tempóra conservet felicissime, cui rursus servitutem meam perpetuam humiliter commen­do. Dátum Agriae, XI. Septembris, 1540. Eiusdem vestrae sacrae maiestatis servitor et capellanus Agriensis scripsit (c) Responsum reverendissimo dominó Agriensi episcopo Reverendissime in Christo páter, domine nobis sincere dilecte! Legimus ea, quae scripta misit ad nos paternitas vestra, et quemadmodum res isthic acta sit, abunde cognovimus, ac primum agimus gratias paternitati vestrae, quod cum magnó esse in luctu et moerore, serenissimam filiam nostram accepisset, boni ac fidi servitoris functa officio. Etsi graviter ipsa laborabat, doloris tamen sui oblita ad mitigandum serenissimae filiae nostrae dolorem ultro Budám accessit, atque eam quibus potuit, verbis gravissimis consolata est, nihil fecit spe et expectatio­ne nostra alienum. Hoc enim nobis semper de paternitate vestra pollicebamur, quod ipsa etiam se facturam recepit, nullis eam in casibus, nullis periculis sere­nissimae filiae nostrae defuturam, quae nostra de paternitate vestra spes et expe­ctatio, quod nos minimé fefellerit, non mediocrem ex eo voluptate capimus, et iterum atque iterum paternitatis vestrae gratias agimus. Sed neque illud nobis minus gratum est, quod cum semel atque iterum postulasset a paternitate vestra et a spectabili ac magnifico Petro Perenni serenissima filia nostra, ut semota qua­vis cunctatione ad se venirent ac fidele sibi consilium suum impartirent, uterque vestrum promptum se et alacrem exhibuit, neque sine magnó, ut seribit paterni­tas vestra, vitae diserimine prope Budám ipsam accessit. Fecerunt dominationes vestrae pro officio bonorum senatorum et fidelium defuncti regis sui servitorum, 419

Next

/
Oldalképek
Tartalom