Historia est… - Írások Kovács Béla köszöntésére (Eger, 2002)
TÓTH Péter: Frangepán Kristóf egri püspök és Perényi Péter követsége Zsigmond lengyel királyhoz (1540) • 411
quod in gravissimo casu serenissimae coniugis eius, filiae nostrae charissimae praesto illi adesse voluerunt. Nos huius tam promptae voluntatis dominationum vestrarum grati semper et memores futuri sumus, dabimusque operám, ut solidam ex eo quandoque voluptatem capiant, quod ea fide, studio et observantia fuerint erga serenissimam filiam nostra. Caeterum quod quaeritur paternitas vestra, cum tribus tantum milibus passuum Buda abesset, neque sibi, neque magnifico Petro Perenni pervenienda eo potestatem esse factam, sed se subsistere iussos, neque ultra progredi, atque admonitos, ut una cum dominó Varadiensi episcopo funus defuncti regis sequerentur, quod quidem ita interperetatur paternitas vestra, ut et se, et collegam simul magna affectum existimet ignominia, quod quibus etiam cubiculi defuncti regis fores semper patuerunt, ii sünt Buda exclusi, neque ingredi eo permissi: cuius rei culpam omnem paternitas vestra in serenissimam filiam nostram conferre videtur, cui neque servitia vestra, neque praescutias toties accesitas gratas fuisse seribit. Quo magis perspectam habemus et exploratam minimé vulgarem prudentiam paternitatis vestrae, hoc miramur vehementius hanc illám opinionem de serenissima filia nostra concepisse: neque illud secum reputare, quod ea nunc aliena est in potestate, quod alieno arbitratu multa facere cogitur. Novit proculdubio ingenium illius paternitas vestra, et quidem ut nobis persuademus, in optimam partém novit soleitiam, novit prudentiam. Si cuiusquam alterius vestrae proculdubio paternitatis consilio libentissime semper usura fuisset. Id verő dicant tot nuntii, toties ad eam missi, qui rogabant et obtestabantur, ut unacum spectabili Petro Perenni se paternitatem vestram viseret. Nam quae sünt postea subsecuta, ea illius voluntate facta non esse tam certum habemus, quam quod certissimum. Quod quidem vei ex eo ipso licet intelligere, quod seribit paternitas vestra eam se misso nuntio excusasse et authores nominasse, qui quo minus Budám ingredi liceret paternitati vestrae cum collega suo impedimento fuerunt. Ac in horas nuntium ab ea expectamus cum literis, quibus totius rei seriem nobis proculdubio verissime deseribet. Spectabilitates vestras hortamur atque ab illis magnó studio postulamus, ut quam de serenissima filia nostra duriorem opinionem conceperunt, eam deponant, cum pro sua prudentia longe secus rem habere atque illám omni culpa vacare intelligere possint. Ne velint propterea alieniore ab illa esse animo, quod non omnia illi arbitratu suo facere licet, sed memores gratiae, favoris et benevolentiae, qua prosecutus est utrumque serenissimus olim Joannes rex, ne deserant coniugem illius viduam, a qua cum nos longiore locorum intervallo disiuncti simus, omni et consilio et auxilio destituta videretur, ne deserant filium pupillum, cuius vultum quoties contemplabitur, toties se serenissimi principis sui vultum contemplari existiment. Cuius recordatione nihil eorum facere praetermittant, quae ad illius rationes stabiliendas putaverint pertinere. Nihil defuncti regis manibus gratius facere poterint, nihil Deo etiam ipsi acceptius. Cui haec demum est gratiosissima victima, si quis viduam consoletur et orphano sit adiutor. Nos verő si fidem vestram et stúdium erga serenissimam filiam, nepotemque nostrum per420