Historia est… - Írások Kovács Béla köszöntésére (Eger, 2002)

TÓTH Péter: Frangepán Kristóf egri püspök és Perényi Péter követsége Zsigmond lengyel királyhoz (1540) • 411

conditiones conscriptas in tractatu pacis, cum suae maiestati non servarentur promissa, hoc est consignatio regni sine armis. Quomodo autem reginalis maie­stas viribus Hungarorum tantum, qui partes suae maiestatis sequerentur, posset resistere viribus domini Romanorum regis, hoc dominum Agriensis dixit: se non posse videre. Nam serenissimus rex defunctus, in virili existens aetate, inter Hungaros nutritus, multo maioribus viribus nunquam resistere potuit , quando­cunque ad arma est ventum. Dixit autem multo maioribus viribus, quia si maie­stas vestra reginalis ad arma cum dominó Romanorum rege veniet, multo pau­ciores habebit secum Hungaros, quam dominus rex habuit. Restat igitur, ut si maiestas vestra voluerit defendere fllium in regno, veni­at ad auxilia Turcica, quae quam infida, infirmaque sint, vei ex hoc liquido con­stat, quod serenissimus dominus rex defunctus nunquam ad tam duras conditio­nes descendisset sua sponte, si recte non cognivisset et se viribus Hungaricis so­lis non posse dominó Romanorum regi resistere, et auxilia Turcica nedűm fida et firma esse et regno exitialia. Item reverendissimus dominus, dominus episcopus Transilvaniensis, Stati­lius dum iret orator domini regis defuncti ad caesaream et catholicam maiesta­tem (ex qua legatione nondum rediit), ex itinere nuntiavit sacratissimo dominó nostro nomine domini regis defuncti penes literas credentionales suae maiestatis (ut ad me Agriensem ex űrbe certo scribitur) caesarem Turcarum petiisse a do­minó rege defuncto Budám, Albam Regálém et Quinque Ecclesias, quod non credit dominus Agriensis fuisse ausum dominum Transilvaniensem nuntiasse summo pontifici, nisi sibi specialiter hoc fuisset dátum in mandatis a dominó rege defuncto. Neque suam maiestatem dedisse in commissis talia, nis vera fuis­sent. In cuius rei verum argumentum, cum sua maiestas proficisceretur in Tran­silvaniam quadragesima proxime transacta, abstulit secum ex Buda quaecumque chara, quaecumque pretiosa habuit. Immo et vestram maiestatem iam commise­rat spectabili et magnifico dominó de Peren, ut ad médium Április Varadinum duceret. Quod et fecisset, si per uterum maiestatis vestrae licuisset, firmiter cre­dens hac aestate Turcam Budám occupaturam. Nec unquam destitit esse solli­citus de vestra maiestate reginali, antequam certum nuntium ex porta caesaris Turcarum habuisset, qui affirmasset caesarem Turcarum non venturum hac aestate. Facile est ergo hoc cogitare homini futura prospicienti, quod si caesar Turcarum a dominó rege defuncto, viro illius aetatis et dignitatis ausus fűit Bu­dám et alia praenominata petére, multo id fortius et petét, et volet habere a foe­mina et infante, praesertim ab ea foemina et infante, quae totam spem suae salu­tis in Turca reponit et collocat. Quod si sequeretur (quod absit), regnum Hungá­riáé periclitaretur, maiestas quoque vestra et in anima, et in fáma iacturam pate­retur non modicam, filius autem eius inter istos duos in Hungária nihil esset ha­biturus, nam partim Thurci pro se, partim Germani pro se occuparent. Dominus igitur Agriensis suasit maiestati reginali consultius eam facturam tam pro se, quam pro parvulo suo, ut ea haberet firma et certa, quae serenissimus dominus 414

Next

/
Oldalképek
Tartalom