Historia est… - Írások Kovács Béla köszöntésére (Eger, 2002)
TÓTH Péter: Frangepán Kristóf egri püspök és Perényi Péter követsége Zsigmond lengyel királyhoz (1540) • 411
rex defunctus conclusit in tractatibus pacis, quam multo maiora infirma et incerta, praesertim addita conditione apposita in tractatibus pacis, quod scilicet dominus Romanorum rex desponsaret filiam suam ultimam filio domini regis defuncti. Haec fuerunt consilia per dominum Agriensem data serenissimae dominae regináé, quae qualis sünt momenti, illorum iudicio relinquit, qui bene res ponderabunt, hoc unum asserens et Deum in testem invocans, qualiacunque sint, ex bono tamen et sincero animo processisse. His dictis, et duobus diebus Budae consumptis, valedicens maiestati reginali domum reversus est. Accidit interea paucis post diebus venisse oratorem domini Romanorum regis, comitem Nicolaum de Saleni, praefectum cubiculi regii ad serenissimam dominam reginam. Quo audito illico misit sua maiestas reginalis adolescentem quendam ex curia sua cum literis et nuntiatis ad dominum Agriensem et ad dominum Petrum de Peren comitem etc, rogans et obtestans nos multis rationibus, ut visis literis maiestatis suae, nos ad suam maiestatem conferremus ad dandum responsum dominó Romanorum regi. Iam enim ante praemiserat ad nos magnificum dominum Stephanum de Raska, rogando nos, ut cum opera nostra indigeret, ne gravaremur ad suam maiestatem accedere. Dominus Agriensis auditis postulatis maiestatis reginalis, statim postposita omni mora, contulit se ad dominum Petrum de Peren, eique suasit et persuasit, ne maiestatem reginalem in tanta clamitate desereremus, tum propter personam maiestatis reginalis, tum propter memóriám serenissimi regis, domini nostri nuper defuncti, tum potissimum ex animo inserviendi vestris maiestatibus. Sed quia aliquibus non vanis rumoribus animus aliquorum nobis non potuit esse non suspectus, rogavimus maiestatem reginalem, vellet nobis providere de salvo conductu, cum quo secure possumus ire ad suam maiestatem et rursus redire. Et cum hic itineri iam nos accingeremus, rursus venit Erasmus secretarius cum literis et nuntiatis suae maiestatis. Nuntiabat autem sua maiestas reginalis discessisse oratorem non expectato nostro adventu, causando adversam valetudinem. Rogabat nihilominus nos, ut ad suam maiestatem accederemus, tum pro responso dominó Romanorum regi dando, nam nuntiabat se nihil aliud responsi dedisse dominó Romanorum regi, nisi hoc, quod communicato cum dominis consiliariis negotio responsura esset per proprios oratores suae maiestati. Item nuntiabat propediem affuturum spectabilem et magnificum dominum Petrum Kmita palatinum et capitaneum Cracoviensem et regni Poloniae sumpremum marschalcum, 7 cupiebat, ut nos 7 KMITA, Piotr (1477—1553). A korona marsallja, krakkói sztaroszta és vajda. Ifjúkorát Miksa császár udvarában töltötte, ahol humanista műveltséget szerzett. Hazatérte után, 1509-től részt vett a tatárok, az oroszok, majd a lovagrend elleni háborúkban. 1515-től vesz részt a külpolitikában. 1523-ban grófi rangot kapott V. Károlytól. Mohács után került szorosabb kapcsolatba Szapolyaival és támogatta a trón megszerzésében. Ebben az időszakban a lengyel külpolitika egyik fő alakítója 415