Bél Mátyás: Heves megye ismertetése 1730–1735 - A Heves Megyei Levéltár forráskiadványai 8. (Eger, 2001)

ÁLTALÁNOS RÉSZ - II. szakasz Közigazgatás - Heves vármegye lakosairól és állami hivatalairól

quemadmodum passim videmus unam eandemque vel Hungaricam, vel Slavicam nationem diversos in locos dispersam, hinc Hungaros, illinc Slavos agnoscere consanguineos ita, ut hi ignorent Hungarica, illi Slavica etiam aversentur, et quamvis fieri possit, ut sint quidam mere Hungari, non habeo tamen affirmare eos hanc oram tenere. Caeteroqui lingua Hungarorum hie degentium est pura, [pulchra,] tersa et heroica, [si modica, quae montium astrusitate corrupta sunt et obsoleta, excipias]. Ingenium quoque accedit ad veterum Hungarorum indolem [sive in consuetudine, sive propagatione gentis indepti sint]. Forte enim et bellicosum praeseferunt animum, sive id fiat virtute soli, sive imitatione veterum Hungarorum. Paucis contenti, divitiis non inhiant, satis ducentes, si adsit, quod satiet, quod vestiat, quodve obtegat ex necessitate, non luxuria, reliqua permittunt aliis luxuriolis partim, partim avaris. [Paucis et nisi necessariis contenti etiam penes labores .] Solius panis et cepae eibario longa peragrare itinera laboresque magnos suscipere non verentur, iis si caseum vel laridum aridum addiderit, credunt se nescio quo opiparius manducare. [...quibus mensis ditius, apparatiusque prandere et coenare.] [Vestis plebis agrestis simplex .] Vestis eis diurna cento et exuviae ovinae sunt, par etiam die festo, nisi quod coeruleo aut albo panno aliquid induunt subinde mundius [honoratius]. Id [Hoc tamen] de agrestibus intelligimus, qui sunt nobiliores, vestibus etiam a rusticis distinguuntur, tametsi et hi, dum in agro sunt, a civilibus remoti [...dum in agro et circa villas versantur, remoti a cultu civili et nobili agrestem simplicitatem haud despiciant], agrestem etiam simplicitatem imitentur. Faeminis 4 6 alioqui nobilibus et rusticis forma et vestitus est paulo subtilior, praesertim pro die festo. Cothurnis pedes induunt nunc atris, nunc rubris, [ex corio ... luteoque,] caput autem vinciunt peplo albo agrestes, nobiles nigro, tametsi hae et vittis et calceis Germanorum morem jam etiam occeperint imitari. Pelliceos non [raro] induunt manicis, sed appendunt [a tergo una cum veste demissis]. lisdem aestate atque hyeme utuntur, quamvis non semper [quamvis cum discrimine tempestatis]. Nam alioqui superiora thorace aestate nunquam, raro tunica ex panno, sed ex linteo inferiora amitiunt, eademque non erubescunt cruritenus coram quolibet, dum aquas intrat, nudare. More enim apud eos receptum est fluviolos vicum alluentes vel transire palam nudatis femoribus, vel eousque stare in aquis, dum lintea laverint. [Vir gines duodenae jam nubunt, 16 annorum effoetae habentur, viduae nisi singularis formae vel divitiarum raro secundis nuptiis gaudent .] 4 6 Feminis. 84

Next

/
Oldalképek
Tartalom