Bél Mátyás: Heves megye ismertetése 1730–1735 - A Heves Megyei Levéltár forráskiadványai 8. (Eger, 2001)

ÁLTALÁNOS RÉSZ - I. szakasz Természetrajz - A vármegye fekvéséről, természeti adottságairól

22. §. [Soli natura mitrosa. Matra venas auri.] Intima terrae Hevesiensis solo sunt maximam partem paulo pingui et nitro locuplete. [Intimae terrae Hevesiensis solo sunt maximam partem pullo, pingui, nitreo atque fertili.] Vidimus passim vasta terrae spatia detracto cespite intime a pecoribus, vaccis, bobus et juvencis prolinita 4 4 salis instar sparsi albicare. Id autem nihil aliud est quam nitrum humo imbutum, quod pecora humido solo liniunt [avidissime lingunt] desorptoque liquore desuper nitrum una cum terragio ablambunt. Itaque Agriae nitri oper comparatis instrumentis inveniuntur. Auri venas in Matra monte repertas jam supra attigimus, vidimus etiam ipsi, dum Agriae moraremur auri sponte excrescentis virgulas nonnulas variae crassiciei et formae. Nam aliae erant instar straminis, tenuiores aliae, [imitabantur culmum, aliae vitis claviculos] aliae item contortae artificis quasi manu. Eas seruice instar vinctas et contortas aliquot pondere unciarum repertas in montibus a bubulco civis Agriensis redimerat. Quas ubi mortuo cive liberi inter se diviserunt, filia ejusdem mihi particulas suas demonstravit, [nonnulas adhuc particulas praeburunt nobis conspiciendas]. Non liquet ubi, sed in montibus vicinis Matra nempe repertos esse, fama rei ex proximo monte allatae luculenter innuit. [...fama hominis, qui repererat, in proximis montibus habitantis luculenter arguit.] Lapis excinditur Agriae ante suburbium Rascianicum, sed vero tota haec ora, qua montibus exasperatur, saxa habet friablia et aedificiis exstruendis commoda. - N.B. Incommoda regionis, qua campestris est et huic afferebant mures et vesparum species nocentissima. 4 4 Talán ebből: pro+linio. Alakilag megfelel, értelmezése nehézkes. 78

Next

/
Oldalképek
Tartalom