Bél Mátyás: Heves megye ismertetése 1730–1735 - A Heves Megyei Levéltár forráskiadványai 8. (Eger, 2001)

ÁLTALÁNOS RÉSZ - I. szakasz Természetrajz - A vármegye fekvéséről, természeti adottságairól

Id gregatim, sicut sturnos circumvolitare mirabamur. Caeterum de anseribus, anatibus, item variis mergis, fulicis et id genus avibus aquaticis, supervacuum est narrare. Earum enim nidi et ova licet infinitis calathis ab agrestibus quotannis colligantur consummanturque, tarnen tanta copia generandarum, ut existimes, consulta eas opera, velut in villis nutrici. [Tantum tarnen abest ut eadem subtractione ovium istarum ratio deficiat; ut deperdidisse quidquam putetur. Tanta enim copia frequentat Tibiscum et paludes, ut existimes magna eas opera, velut in villa propagari.] Neque adeo aspectum humánum pavent, quin ad pagos proxime ubi aquae sunt, consideant, et domesticarum avium more magno strepitu susurrent et tintinant. Certe nos ipsi hospitio nobilis cujuspiam viri [circa Tibiscum] excepti, cum in subjectam domui ejus paludem per fenestram oculos obverteremus, visas anatum catervas vilicas esse arbitrabamur. Erat id occasio per vastas solitudines errantibus subinde trajecta ave de prandio vel coena prospiciendi. Tacere porro haud poterimus, cur quopiam loco Tibisco inter Szolnokum et Földvar accederemus apparuisse nobis gulonum copiam, gödény Hungaris, Germanis Kropfgans, qua totus ramus fluminis majusculus (insula enim Tibisco intercedebat) longe circiter passus centum [mille] obtegebatur. Et quamvis soluto sclopo prope eos jaculabamur, tamen nihil territis aliis paucissime se modicum allevantes iterum ad reliquas consederunt. [Et quamvis soluto scloporum jactu strepitum excitavimus: tamen paucae se in alas allevavere, quasi nihil curantes reliquae manserunt loco immotae. Grande genus avis est, quod Gödény nomine vocamus, grandius cignis, membrisque multo robustioribus, nigris alis reliquum candidum aeque et plumis spissis salutaribus pectori. Quapropter amictus pectoralis subductioni frequenter ab incolis adhibetur. Caeterum os et rostrum ei tam magnum, tamque capax, ut pedem cum calce simul queat excipere. Earn ob rem Immerfresser seu Nimmersatt appellatur a Germanis, Hungaris Gödény - avis aquticarum maxima in copia -, sed revera earn sic nominari convenit. Perpetuo emin vorat, nec satiatur prius, quam possit, quod devorat, sustinere.] Id genus avis adeo vorax piscium est ut lucios, cyprinos, syluros et id genus alios sesqui pedali longitudine deglutiat Perpetuo enim piscatur aquis innatans. [Ubi vero se se plene ingurgitavit, evomit interdum seu magna seu parva, prouti deglutiverat eadem. Atque id pastoribus, qui eas intermedios porcos et boves sequuntur, summo commodo est piscandi in arido pisces etiam pedales lupos extra aquas prehendere. Nam quum ejusmodi avis esca gravida aegre evolet ex aquis constanter agitatur a bubulcis eousque, donee sive decidat, sive ejiciat praedam in auras avolatura. Utroque modo multos relinquit pisces famellicis.] Socius ei est avis quaedam anatis majoris specie, plumis nigra, Hungaris karokatona, [Germani nominant Fischerin seu piscatricem, quia et haec piscibus vescitur]. Earn perpetuo eo loco, quo gulones videas. Et quoniam mergi instar aquas subit, vero simile est quod vulgus narrat, eandem in alto piscari suetam et pulsis quasi in summum piscibus majusculis guloni socio praedam ministrare, et quae metu ejus altum repetierit, eandem eo facilius infra occupare. Itaque fit quotidiana experientia, ut dupplex hoc genus avium perpetuo simul sit, uno altum summitatem altero semper innatante. 72

Next

/
Oldalképek
Tartalom