Bél Mátyás: Heves megye ismertetése 1730–1735 - A Heves Megyei Levéltár forráskiadványai 8. (Eger, 2001)

ÁLTALÁNOS RÉSZ - I. szakasz Természetrajz - A vármegye fekvéséről, természeti adottságairól

Crediderim, multisque assentiunt, justo majore militis aestivantis hybernantisque licentia feras esse exstirpatas. Leporum quidem major est fertilitas, quamque perpetua possit venatione minui. Ii autem hac in ora [in planitie] non tam armis, quam vertagis occupantur. Vix pagum unicum reperias, quin in eo uni alterive rustico vertagi sint ad venandum. Interdum et sudibus intersiciunt 3 9 miscellas feras. [...occidunt misellas feras. Damis passim gaudent montes et opaca nemora. In his enim prohibetur venatio. Intersunt et vulpes, linces, immo etiam sylvestres cati ut faxos praeteream.] 19. §. [Aves raras...] Quemadmodum autem in ferarum genere quadrupedum defectus est ita aves, plus quam opus est gignuntur. [ita avibus, dum carum tempus est, abundat.] Ut a campestribus incipiam, tardarum, gruum et tetraonum [perdicumque] infinita progenies passim frumenta depascit. Non minus et palumbium varia vidimus genera tanta copia circumvolitare, ut ubi consederunt, terram obtegerent. Majores porro gallinagines, Hungaris gadadahajtó, Germanis die grosse Feldschungfen passim circum vias obsident, levique negotio ex vehiculis praetereuntium poterunt occupari. [Perdices porro et ficedula turmatim occurrunt in stipula. Eae cumprimis, quae gallinarum exaequant magnitudinem et Hungaris godahajtó vei szélkiáltó Germanis die große Schungfen vulgo ,..(?) 4 0 nominantur. Hae obsident messes et campos, tam parvo praetereuntibus saeper intervallo, ut ex vehiculis possint aucupari. Harum sono ventos, aut tempestates praesagiunt agricolae, ideoque nominant eas szélkiáltó. Etemin surrecturis ventis pluviisque futuris per medios volitant campos et voce sonora, in humanae speciem modulantur in auras.] Reliquae minusculae, quae pariter vias amant, nullius sunt pretii. Ea sunt tardorum magnitudine, plumis tergo rubeis, pectore albis, rostro et pedibus breviculis, sapore carnis ingrato. Sed meliores sunt minusculae, quae anatum instar margines paludum, immo et superficiem, qua cannis densatur, inerrant. Sunt alia genera, quae conspeximus, quae tamen enumerare nostrum non est. [Est etiam ficedulae genus aliud, quod circa vias et segetes visitur, turdorum magnitudine, plumis badiis, superne nonnihil albis, rostris et pedibus breviusculis, circumvolat, sed hoc ista regione, nescio ob quem malum, an saporem aestimatur nihili. Ficedulae adhuc sunt, quae paludum margines et rippas frequentant fluviorum. Sed uti ex his generibus diversaque multitudine, magna earum copia reperitur, ita post illam, quae a sylvis ficedula silvestris vocatur, nulla est sapore eminentior, quam minuscula ilia ficedula, quae maculis ex fusco albulis instar motacillae quaerit in coeno paludum nutrimenta.] Vidimus circa Tibiscum genus quodpiam avium, turdelarum magnitudine, tergo itidem rubeo, reliqua plumis viridibus, quod Hungari 4 1 vocant. 3 9 Interficiunt. 4 0 Olvashatatlan. 4 1 A szó helye az eredetiben is ki van húzva. 70

Next

/
Oldalképek
Tartalom