Bél Mátyás: Heves megye ismertetése 1730–1735 - A Heves Megyei Levéltár forráskiadványai 8. (Eger, 2001)

ÁLTALÁNOS RÉSZ - I. szakasz Természetrajz - A vármegye fekvéséről, természeti adottságairól

arcetur.] At extra montes in primis ex latere Matrae campos respicientis nulla non portio vitem promovet et laxat, eo tamen discrimine, ut a fronte Matrae bonum, ultra melius, optimum autem in tractu Agriam circumstante vinum gignitur. Utriusque generis vinum album non minus, quam rubellum profiéit, tametsi posterius uberius et majori operarum copia. [...et majori expensarum foenore.] Ausim affirmare vina me Agriensibus non bibisse salubriora. Carent enim sulphure, purisque et innatis spiritibus inolescunt, ideoque capitis dolorem nunquam, nisi in excessu causare solet. Sed et Gyöngyesiensia placent, quamvis haud omnia. Differunt enim ubivis vina [cum situ, tum imprimis solo et coelo. Viliora crescunt in campis, quippe nusquam perennia, haec tamen rara et nonnisi, quae novi coloni vitibus hinc atque inde novellis colunt]. 12. §. [Peponum copia et excellentia. Pomaria exiqua.] Peponum nusquam copia major, quam circa Tibiscum est et regione Tornensi [et per regionem planam montibusque Matra intermissam]. Integra agri jugera consita melonibus ipsi vidimus. Ii vero tanta saepe capiunt incrementa, ut bini portatu sufficiant. Id de flavis non minus, quam viridibus dicendum. [Et quum duo peponum genera sint, virides et flavi, utrumque in copia et incremcento, adde etiam gustu, si sole demente adoleverint, excellant. Hatvanienses cumprimis non inter hos modo, sed et qui toto Regno gignintur, quaerunt gloriam.] Fructus praeterea pomorum varii, ubi positi sunt, exuberant. Id dolendum unice, quod maxima parte regionis peragrata vix unum alterumve hortum videas arboribus fructiferis consitum. Adeo terra fertilissima injuria feriatur temporum et contra vim innatam sibi sterilescit. Nam ubi modicas tantum aliquas arbusculas conspicias, mireris obrui fructu, earum vero consitionem in campis pauci, plures in pede montis Matrensis frequentant. [Nec fructus pomorum desunt circa montes. Campis enim vix unum alterumve tractum videas arboribus fructiferis consertum, nec ideo, quod terra fertilissima injuria tempestatum et non sua, sed incolarum culpa sterilescit. Nam qua modicas aliquas arbusculas conspicias, mireris obrui fructibus. Alias vero consitionem in campis paucis pomariis et a fine et margine vinearum hinc atque illinc accolae consueveruut frequentare.] 62

Next

/
Oldalképek
Tartalom