Bél Mátyás: Heves megye ismertetése 1730–1735 - A Heves Megyei Levéltár forráskiadványai 8. (Eger, 2001)
ÁLTALÁNOS RÉSZ - I. szakasz Természetrajz - A vármegye fekvéséről, természeti adottságairól
[Bajae agrienses] Parum, si non majorem utilitatem praestant aquae Agrienses. De earum loco et situ dicemus infra. Uber scaturigo est eoque mirabilior, quod in rippa fluvii Agriensis creberrimis venis ebullit, sed propterea forte frigidior est quam tepidior. [Scatent autem plurimis fontibus tepidis magis quam frigidis. Per aestatem minimum tepent. Dum illa inclinat, tepores recipiuntur, autumnae sunt tepidissimae.] Hoc tamen nihil obstante frequentatur quotidie. Debiliores eam igne calefaciunt, dum usurpent. Cujus rei gratia ahaenum vanne et cubicula et appodyteria astructa sunt. Doctor medicus Agriensis, qui in vim ejusdem inquisivit, nitri multum, parum sulphuris reperit. Id multum probat color coeruleo albidior viridiore pressior, nitri odor, saporque medicatus. [Quae causa est quod et spirent odorem nitreum magis, quam sulphureum, prosuntque debilibus, a quibus et maxime frequentantur, sed quod tepent, placent magis calefacte, unde vannis abluunt graciliores, aliis placent lacus, multaque plebe frequentatur per aestatem. Ipsique nobiliores, qui capti sunt artubus, praeponunt lacus, neque utuntur vannis, nisi postquam justo magis perfrixerunt. Et revera opportuna lacuum structura est opus cinctum muro a Turcis olim in forma semilunae.] 9.§. [Regionis salubritas] Ita constituta regione aer dominatur salubris, sed non ubique, verum ex ea parte, qua campestri et montana simul aura miscetur. Alioqui ubi campus restagnascentibus aquis inolevit, tetrum affert et vitiosum aerem, tametsi et hic non tarn incolis, quam peregrinis noceat. Incolae enim suae quivis adsueti orae vivunt alacres et vegeti raroque et nonnisi nauseae cibi vitiosi in morbos ruunt. [Cum tantis, tamque salubribus aquis regio haec irrigua sit, aere gaudet salubri et quamvis sit verum circa eosdem fontes et circa colles, quod passim aura semper frigidiore retundantur, halitus spissi et foetidi, manet tamen aer liquidus et quadam cum jucunditate odorus. Contra in locis concavis et stagnantes aquas justo diutius retinentibus regio semper tetro aliquo et penetrante spiritu inpraegnatur, qui ubi solem in se agentem accendit, fit fervidus et jumentis hominibusque perniciabilis. Ejusmodi aerem tenent loci paludosi et lacustres circa Tibiscum. Minus tamen nocent incolis, quippe assuetis fit tamen, ut alienigenis obsint et non raro enecent peregrinos. Mirabamur locorum horum accolas aquas putidas e paludibus sine discrimine valetudinis bibisse, immo vegetiores erant illis, qui alibi delectu aquarum salubrium abundabant.] 58