Bél Mátyás: Heves megye ismertetése 1730–1735 - A Heves Megyei Levéltár forráskiadványai 8. (Eger, 2001)
ÁLTALÁNOS RÉSZ - I. szakasz Természetrajz - A vármegye fekvéséről, természeti adottságairól
repercussus adjacentes agros effundit et vitiat [et omnia destruit, deservit tamen molis crebris agendis, non parvo accolarum emolumento]. (7.) Int 2 1 Tarnam Gyöngyös influit infra Visznek genuine Latiné dixerimus, quid id os Hungaricum significat. Is supra Solmos demissus ex monte Matra, decurrit celer undis nitidis, [aqua margaritarum specie scintillante. Inde et nomen accipit, mutuatque idem oppido, quod Gyöngyösium vocatur, illudque quarta parte milliaris infra praeterfluit. Sed illinc solo jam multo meliori, sensim a nativo latice recedit paululum, immistusque limo fit longe turbidior. Pergit tamen ad hue tumidus, exceditque ripas et oppidum subruit, praesertim si imbribus plenior devolvitur. Pari et ad oppidum est ingenio, sed postea detumescens tacitus per campos fertur] indeque progressus oppido, quod interfluit, nomen mutuat, pergitque post sui adhuc semper similis penes vicos Gyöngyös Püspöki, Halasz et Györk, illisque duobus a sinistris, hoc a dextris irrigatis accipit illic rivulum a Pata pago penes Tas et Atkár defluentem, indeque versus in orientem Árokszálásum alluit, dum sicuti dictum est infra Visznek in fluvium Tarnam incidat. [Alluit autem ibidem vicum Halasum et Eörkum, et ubi paulo longius processit, augetur rivo, qui a Pata oppido et vicis Tarzon, seu Turzin et Oroszi tergemino fönte et totidem distinetis ramis vineas Gyöngyösienses et vicinos colliculos interfluentibus manat et postea infra Visznek in Gemmeum incidit. Ipse autem Gemmeus sie adauetus inflexo ad orientem alveolo defluit ad Arokszállasum et ubi uberem hujus planitiem irrigavit versus Visznekum, uti dictum, in Tarnam se injicit.] Piscoculis scatet saxatilibus, vanosque usus praestat accolis [...pisciculis nonnullis exilibus et nonnullis molis utilis. Tenetur autem regione milliarium duorum]. 2 1 In. 46