Bél Mátyás: Heves megye ismertetése 1730–1735 - A Heves Megyei Levéltár forráskiadványai 8. (Eger, 2001)
KÜLÖNÖS RÉSZ - I. szakasz A járás fekvése és természete
Sectio II. De vicis et pagis hujus processus §• 1. Etsi Agriensis civitatis pars dimidia, ut dictum est ordinis causa hue refertur, earn jam supra descripsimus. Oppida etiam erant olim, quae tamen temporum injuria in meros vicos degeneraverunt. In rivo Agriae et ulterius invenimus. 1. Maklár vicus antistitis Agriensis terreno laeto et pingui, sed incolis miseris, pauperibus, religionis Calvinianae, cujus et templum habetur cum rectore, qui populo concionetur. Vicum Agria fluvius in quatuor divisus ramos ita intereipit, ut inter medios sint aedificia humilia, et nil nisi mendicitatem incolarum innuentia. Mola tamen episcopi saxo instrueta vicum ornat. Alioqui terrenum ex utraque parte est copiosum et fertile. A meridie et occidente sunt agri arabiles, iidemque fertiles, pariter et ab Oriente aliquot centum passuum latitudine, inde qua se erigunt amoena acclivitate intra orientem et septemtrionem attoluntur, vitemque alunt hilariter. Id ubi nos conspeximus visa incolarum egestate praemirari non potuimus, quid causa esset, quod tarn loco fertili tarn egeni habitaverint Hungari. 2. Abany in eadem ripa inferius paulo, ejusdem vicus antistitis catholicae item religionis, gaudet aura salubri, fertili solo et mugilibus Menyhal vulgo abundat ea rivi regione. 3. Tárkány tantumdem remotus vicus in eadem Agriae ripa. Spectat ad eundem antistitem, tametsi alter ab illo, qui supra episcopalem civitatem trans fluvium ad Borsodiensem agrum refertur. 4. Farmos a priori modico intervallo rivo Agria interfluente remotus, variorum possessioni nobilium obnoxius. 5. Dormand recedit ab Abany in meridiem modico interstitio, spectatque ad familiam Sagi, Polgar, et si qui sunt alii. 6. Besenő eodem tractu a priori remotior in meridiem, possidetur a nobilibus, vicus medioeris. 7. Erdőtelek exiguus pagellus, distat a priori in occidentem, loco campestri, rei frumentariae feraci, sine tamen sylvis et foeniseeiis. Paret ditioni comitis Butler. 8. Atany recedit a priori intra orientem et meridiem, parco campo et agris arabilibus, incolis utilibus, Calvinianis, juris Nyáriani. 9. Vezekény est priori meridiem, locus pariter campestris, agris feraeibus, sed incolis, praeter villas Nicolai Nagy, qui locum possidet, destitutis. 188